Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/415

Haec pagina emendata est
413
de repetendis fontibus doctrinarum

ipsius nesciendi ac perscrutandi arte suscitavere; atque ejus lectione solvere nexus animorum, quo liberi excurrerent ad species ipsas naturasque rerum nudas et simplices, quarum luce vel nova efferentes vel ex oblivione vetera revocantes, vocem nobis reddidere veritatis.

Longe vero alia ratio est divinae sapientiae, quae cum humanas facultates exuperet et ad nos ab ipso rerum omnium auctore descenderit, non attollenda sed deprimenda mentis nostrae fiducia comparatur. Quominus enim nobis adrogamus, eo majora feremus a Deo, qui dona sua non pro acumine ac sublimitate ingeniorum, sed pro modestia et demissione animorum sua e solius benefícentia profert. Quo plus igitur divinis pertractandis mens humana sibi permittit, quoque suarum confidentia virium liberius exultat, eo minus assequitur longiusque a germano et nativo coelestium sensu dilabitur. Hinc non mirum si ea expressiora erant sub Apostolorum simplicitate quam sub nova illa subtilitate philosophorum, qui sacrorum librorum sensum a propria doctrina trahentes, plerumque tota erraverunt via; secumque tantam hominum turbam pertraxerunt, ut saepius ex intestinis factionibus Christianorum quam externis ab injuriis Ecclesia ingemuerit. Unde ut religionis veritas e disputationum ambagibus eriperetur convocanda fuit auctoritas et oraculum consulendum Ecclesiae universae in conciliis episcoporum, ubi communibus singularum ecclesiarum vocibus, privatarum opinionum seditio componebatur, editis canonibus, nempe regulis, quibus non modo sensus committeretur veritatis, cui haeretici suis argutiis insidiabantur, sed etiam comprehenderentur mores incorrupti veterum christianorum; quos mores prava vivendi consuetudo penitus delevisset, nisi universorum praesulum studia, testimoniis ex toto terrarum orbe conductis, duce atque auspice summo pontifíce christianae institutionis memoriam usque ab Apostolorum aetate repetiissent, ut in tota canonum serie per plurium saeculorum cursum ad nos usque deducta, imaginem apostolicae vitae, velut in speculo contemplemur.

Et quoniam verba nulla sunt ad sententiam exprimendam aptiora illis quae cum re ipsa in mente nascuntur, quaeque germana