Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/410

Haec pagina emendata est
408
orationes

atque inopiam sordesque suas ostentare per dextram istam beneficentissimam obsecrat et obtestatur, ne quae tibi gloriosissime peperit imperium, servire turpiter atque subesse cogatur imperitis, quorum superbia et opulentia doctos viros veluti deditos oblatosque sibi hostes proterit atque proculcat. Hisce in angustiis te, pater beatissime, appellat repetitque sibi alumnum suum, qui privata in fortuna, privatisque opibus summos principes donis erga literas et largitionibus anteivit. Hunc orat ne tu fontem tum exarescere patiare, cum sibi sperat uberius profluxurum. Idque a te contendit alacrius, quod per bonas artes tibi ad se traditas, universa iuvatur, sibique obligatur Ecclesia, quae tuis consiliis ab exemplis antiquae disciplinae ductis, ad pristinam pietatem reflectitur atque ad veterem revocatur pontificiae vocis honorem, tot post saecula redditum, gravissimis tuis concionibus; quibus pontificia majestate latinam elegantiam attollis, eademque opera christianam pietatem illustras atque propagas in pectoribus eruditorum.

Atqui ne illud de te dicatur quod de Achille Nestor[1]: οἷος τῆς ἀρετῆς ἀπονήσεται, hujus tu divinae imitationem eloquentiae velis, pater beatissime, transmittere ad posteritatem studiis instaurando adhibendisque assiduis ac diuturnis graecae ac latinae eloquentiae cultoribus; quos unice spes aluit beneficentiae tuae, quorumque nulli melius quam tibi perspicua sunt merita et labores, qui eos ingenti studio toties pontificibus aliis commendasti. Sic transalpini tandem illudere desinent Italiae, unde ad eos tantum afferuntur ineptiae ac flagitia indoctorum, quibus fere solis opes apud nos et par opibus temeritas ad librorum editionem in italici nominis ludibrium suppetunt.

Verum quid stultius quam ex tam exigua mora sub te principe de literarum sorte dubitare? Quasi nesciamus majora quaeque coepta longiori meditatione opus habuisse.

Attollite igitur animos vos et laboribus gaudete susceptis, quotquot exemplo suo Clemens maximus ad literarum gloriam excitavit; crescit enim dum protrahitur magnum quod animo versat opus, providaque ista sua et fabiana maturitas rem literariam longe magnificentius atque felicius opinione nostra restituet.

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or13