Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/409

Haec pagina emendata est
407
de recta in jure disputandi ratione

confluunt, quam ad doctrinam, cujus alioqui praestantiam et ubertatem in collegis meis invenient longe majorem.

Atque illud mihi maxime adversatur, quod plerique rudiores quam venerant a studiis redeunt humanitatis: sine quibus mecum nemo certe profecerit, nisi ut illitteratis placeam, cogar dediscere meliora. Verum hanc, mehercule, mihi linguam prius excindendam dabo, quam te sancte literarius pudor prostituam impuris auribus, aut susceptam cultamque mihi diu tuam, divine Cujaci, doctrinam et institutionem propter eorum imperitiam commutem, qui lucri non juris artem arreptum veniunt; potiusque non modo munus qualecunque maximum, sed et vitam deposuero, quam rectam animi sententiam, sine qua in vita nihil mihi fuerit amabile. Procul igitur inculti omnes a me sunto, profanamque mentem alio auferunto; neque ullus bonarum artium expers ad nos ingreditor.

Atque utinam, Clemens maxime, tibi per temporum difficultates liceat celsitudinem istam animi tui divina semper et immortalia contrectantem, terrenaque omnia et humana prementem, referre tantisper ad curam literarum, tecum quidem perpetuo vigilantem, nunc vero ad tempus consultissime consopitam. Sane auctis praemiis quotidianaque docendi opera praeceptoribus omnibus imperata, hic sub oculis nostris ingenia studiis ad jurisprudentiam utilioribus educarentur: pontificiaque hujus loci majestas prae scholis aliis, non civibus modo sed finitimis et exteris celebraretur. Non enim cogerentur juvenes obire alibi cursum scientiarum et bonarum artium, quarum propter praelectionum raritatem, vix hinc licet arripere particulas, excepta medicina et jure civili, quibus post Innocentium xii tua quoque singularis providentia quotidianam paravit perennemque sedem.

At, proh dolor!, tempestas temporum et Comes bonarum artium calamitas opem interea literis eximit illius, quem ipsaemet ad commune beneficium extulere principis. Quamobrem doctrina, morae nimis fortasse impatiens, ad tuos, Clemens optime, provoluta pedes, usuram reposcit earum virtutum, quas tibi suo de sinu ad humanarum divinarumque rerum incrementum effudit. Ad te illa, pontificum benignissime, madentes attollit oculos,