Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/408

Haec pagina emendata est
406
orationes

eruditione abditos vulgo recudere sensus. In foro autem jure imperaverit Accursius et Bartolus, eorumque numerosa et foecunda ac perbeata familia, quorum receptiores opiniones, etiam si ex eruditorum expositione veterumque legum testimoniis atque antiquitatis fide manifesto erroris coarguantur, tamen in quaestionibus ad forum redundantibus merito palmam tulerint, si repetitis exemplis in tribunalia manarint, inque communem transierint contrahendi et judicandi morem. Quam enim firmitatem a juris ratione non habent, eam accipiunt a temporis auctoritate populique uniuscujusque consensu: qui sicut sciens prudens mutare sibi potuit legem, ita jure suo alienum errorem pro lege sibi constituit. At si juris ratio antea latens, posteaque interpretationibus eruditorum expressa, non publici consensus majestati, sed vulgarium interpretum turbis adversetur, tum certe perspecta sententiae veritas merito vicerit errorem, nullo examine, sed bruta et vervecea scribentium credulitate in allegationum farciminibus propagatum.

Quo magis etiam ad utilitatem publicam, nedum ad privatam eruditionem atque ad antiquitatis cognitionem sunt eruditorum interpretum exemplaria versanda; tum ut e dissentientibus inter se vulgarium auctorum sententiis ea praeferatur, cui germana juris ratio ex eruditorum libris auxilio veniat, tum ut si quis novus error in forum impendeat, verae jurisprudentiae freno atque auctoritate coërceatur.

Unde haud me poenitet ab ineunte aetate hos trivisse auctores atque in scriptis meis accursianae scholae interpretationes, ubi usus venerit, illorum luminibus adspersisse: quamvis nostra docendi ratio a cultioribus interpretibus arcessita, in hac meritoria temporum jurisprudentia tam paucos attrahat, ut me prope desperem auditores inventurum; ac jam cassa nuce inutiliorem habitum iri vererer, nisi confiderem te pro tua, eminentissime Camerari, clementia perspectaque diu in publico regimine judicii aequitate, vosque hujus Archigymnasii praesides humanissimos, utilitatem cujusque nostrum e scriptis docentium aestimaturos, non vero ex numero discentium, qui ob aetatis imbecillitatem inopiamque consilii, crebriores plerumque ad forensem versutiam