Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/406

Haec pagina emendata est
404
orationes

Altera vero quae altercatio dicitur, interrupto et brevi alternoque sermone perducitur. In hoc disputationis genere, ubi voce non scriptis, ex tempore, non composito dicitur, assuescent adolescentes invicem se improviso adorti habere ingenium in promtu atque in tumultuario praelio expedire aliquid statim consiliumque in re subita capere. Unde modo ad unum, modo ad aliud genus disputandi transferentur: hac enim exercitationis vicissitudine in utraque facultate pares evaserint et ingeniorum tarditas exercitatione improvisa, celeritas vero inconsulta diuturnae meditationis usu temperabitur.

Porro quaestiones vel infinitae sunt atque a certis causis abstractae, vel finitae circumscriptaeque rebus, personis et temporibus. Illas dialectici theses, has hypotheses vocant: quas jurisconsulti cultiores facti species, rudiores vero casus appellant. In utraque illarum exerceri placet adolescentes: dummodo prius ad theses, posterius ad hypotheses adducantur, ut imbecillae adhuc mentes ex quaestionibus illis a rebus abductis notiones colligant simplices et expeditas; ubi vero firmiores aetate ingenioque fuerint, perceptas jam notiones cum rebus personisque misceant atque componant; perinde atque in ludo literario prius elementa singula, postea illorum didicere nexus.

Sed video vos, juvenes, tacitis a me cogitationibus petere ut locos aperiam unde utilius in jure argumenta ducuntur, cum dialecticorum loci, quos communes appellant, omnino sint inanes ac steriles, nisi materie tractandarum scientiarum expleantur: quae si habeatur, ipsa per se argumenta suggeret, quamvis loci dialecticorum ignorentur. Hinc non est vobis diu laborandum in vestigandis locis argumentorum in jure, si jus probe didiceritis atque abstrusiores ejus recessus penetraveritis. Patebunt enim inde atque ipsaemet occurrent oculis vestris dubitandi definiendique rationes, quibus in utramque partem disputetur. Quamobrem non tam locis argumentorum indicatis, quam ratione juris addiscendi recte demonstrata opus habetis. Quod cum alibi praestiterimus, idemque brevi typis vulgaturi simus: piget hic eandem cantilenam canere, potiusque de locis argumentorum afferemus utiliora. Et quoniam per jurisprudentiam nescio quae vagantur