Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/404

Haec pagina emendata est
402
orationes

Sempronium filium, quia filius exheredari sine causa non potest»; quam si dialecticus vitiligator effectus, hunc syllogismum intorseris: «Filii a patre sine causa exheredari nequeunt. Sempronius Titio est filius. Ergo Sempronius nequit a Titio sine causa exheredari».

O frigidam et stomachosam, o vanam importunamque verborum circuitionem: si tribus perspicuis vocibus communi more compositis rem simplicius expedisses! At fortasse dubiae res atque ancipites forma dialecticorum certae redduntur. Itane? Quasi ex argumentorum forma, quae venit extrinsecus, non ex interna facilitate hominis res ipsas permeante certum de incerto eruatur: nempe ope sensuum et experimentorum et notionum aeternarum, quas ab ortu suo secum animi attulerunt. Quod nisi veritatem hisce instrumentis adipiscaris, frustra syllogismi adhibueris opem: non enim ante syllogismum umquam extruxeris, quam veritatem in syllogismum conferendam assequare. Veritas enim haudquaquam per tria illa syllogismi enunciata distrahitur, sed tota continetur in primo. Unde ante veritatem cognoscimus, quam syllogismum concluserimus. Qui enim probat Stichum esse servum hoc syllogismo: «Omnes bello capti sunt servi. Stichus est bello captus. Ergo Stichus est servus», oportet animadvertisse Stichum inter bello captos in prima enunciatione ab inductione orta, ubi comprehendit omnes, antequam ad extremum syllogismi perveniret.

Quorsum igitur tua haec, felix dialectice, mira formarum inventio, nisi ut plausu et lucro cum tuo adolescentium ingenia miserrime torqueas atque a contemplatione rerum abstrahas ad sterilium examen studiumque formularum, unde assuescant rationum veritatem ac falsitatem, non propria cognitione sed ex verborum sono ac vocabulorum textura discernere? Unde non mirum si praeclara omnia philosophorum reperta prodiere, antequam sophistae nostri suam explicarent enthymematum et syllogismorum aciem rectae rationis diu victricem. Cujus ductores, postquam tendiculis illis homines ad se converterunt, adeo arefecerunt ingenia, ut nonnisi hoc abjecto praestigiarum studio, ad spem novorum inventorum redierimus.