Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/403

Haec pagina emendata est
401
de recta in jure disputandi ratione

injusti discrimen invenerit, ut ei tota vita sit inter larvas in umbrarum praelio conflictandum.

Hos ego justitiae scopulos et offendicula rationis humanae quantum contendere voce atque ingenio possum, conabor abrumpere, indicata breviter honesta illa et verecunda minimeque pervicaci norma disputandi, qua majores olim nostri ante Arabas utebantur; quae sicuti contra falsitatem ingenium exacuit, ita illud subiicit imperio veritatis: contra quam dicacula illa et argutatrix dialectica vulgaris, totos dies impudentissime latrat ipsa et latrare doctrinas alias docet. Quae mentes adolescentium eo foedius corrumpit, quod non solum falsis rationibus, sed etiam injustis laudibus eos ad superbiam adducit atque jactantiam, ingeneratque animis una cum contemtu severioris atque modestioris doctrinae amorem popularis aurae, quam a teneris annis in corona sophistarum singulis diebus aucupantur.

Vos vero qui ad justitiae studium convenistis, adolescentes, nullam illius cognoscendae spem habetote, nisi allatas huc forte muscipulas dialecticorum abjeceritis, eamque disputandi rationem institeritis, quae sicuti numquam retegenda et proculcanda falsitate defatigatur, ita confestim jubet cedere veris, ne temere contendendo, mentem veritati oppositam induatis. Unde disputationibus locus erit, quoad apta et congruenti exagitatione sententiarum, certa ex incertis exiliant et altercationibus veritas excutiatur: qua in lucem exeunte, vestri judicii atque candoris erit abire statim a jurgiis, ne, dum justitiam addiscitis, parentem justitiae veritatem oppugnetis ac bonum et aequum, cujus notitiam quaeritis, a vestris mentibus arceatis.

Et quoniam homines ad perspectam veritatem natura ipsa ferimur, ideo nihil de arguendi forma laborandum, dummodo veritati propugnandae falsitatique confutandae idonea sit atque apta sensibus rebusque conveniens. Etenim conclusiones verae non e formis illis puerilibus argumentorum exoriuntur, sed ex ipsius veritate materiae, quae quibuscumque verborum formulis eluceat, suapte vi mentibus dominatur. An enim si fueris forte probaturus Sempronium filium a Titio patre exheredari non posse, minus rem demonstraveris cum dixeris: «Non licere Titio exheredare

26