Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/402

Haec pagina emendata est
400
orationes

sprudentia, florente republica atque etiam sub imperatoribus, quando barbaries nondum scientias operuerat, cum soliditate rationum, disputandi quoque normam trahebat a scriptoribus illis veteribus, qui optime ab se inventa gravi concinnaque oratione proferebant.

Verum eadem bonarum artium ab Arabia orta lues, tandem et jurisprudentiam hausit eamque conjecit in vortices dialecticorum, qui attriverunt acuminibus veritatem et scholarum spinis lumen rerum atque perspicuitatem sententiarum praetexuerunt.

Atque hanc a naturalibus quidem scientiis pestem rixarumque vecordiam philosophorum nostris temporibus in Italia, Gallia, Britannia praestantissimi averruncarunt ac pristinam revocavere studiorum severitatem sacrumque illud repetiere silentium novorum inventorum aetate nostra feracissimum.

Verum quanta dialectica ipsiusque mentis humanae corruptores in scientiis naturalibus peccent, quibusve contumeliis philosophiam afficiant, nihil sane refert mea. Illud tamen tacitum a me certe non tulerint, ne inutiliter sim docendae atque custodiendae jurisprudentiae susceptus, quod hunc disputandi morbum in legum doctrinam per dimissos ab se invexere discipulos, qui pro graecis et latinis literis notitiaque historiarum, captiones et conclusiunculas ad studium juris civilis afferentes, perinde argutantur in legibus atque ab ineunte aetate in scientiis aliis consuevere. Quae sterilis atque perversa disserendi ratio, cum ubique sit noxia, nusquam tamen exitiosior est quam in divino humanoque jure. In illis enim scientiis, quae sola contemplatione absolvuntur, falsa ratio suum non egreditur orbem, at error a mente in divino humanoque jure conceptus, plerumque opiniones parit, quae vel animos vel patrimonia pessundant. Unde nihil magis jurisconsulto necessarium quam recta et sana minimeque fallax norma disserendi: pro qua si perplexandi morem arripuerit, sua falsitate judicii, civilem quoque statum et opes atque fortunas aliorum evertet. Assuetus enim falsis rationibus, etsi alterius irretiendi maxime calleat artem, desuetudine tamen veritatis viam numquam noverit explicandi sui: nec nisi fortuito justi atque