Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/401

Haec pagina emendata est

DE RECTA IN JURE DISPUTANDI RATIONE


Habita in romano archigymnasio xvi kal. dec. mdcci


Doctrinae omnes atque scientiae artesque illae quae manus ministerio non utuntur, ad duo genera ferme revocantur: quorum alterum solam contemplationem sibi proponit, alterum vero disputandi potius causa contemplatur. In contemplatione potissimum versantur scientiae rerum naturalium, quae in Pythagorae, Thaletis, Anaxagorae ac Democriti olim enatae sinu, initio in experimentorum recessibus habitabant, ad Socratem usque ac Platonem: a quorum praeceptis ad aulicas atque ambitiosas concessere peripateticorum scholas, ubi, deposito veritatis amore, verborum laudem atque popularem gratiam praeoptarunt, et quae prius veris notionibus animos imbuebant, ambitioso post acumine vanitatem armarunt, ut non tam soliditas rationum, quam theatralis quaedam subtilitas et vulgarium sententiarum obstinatio in scientiis laudaretur.

Extincta deinde cum apud Graecos tum apud Latinos eloquentia, doctrinae, quae a scholis Graecorum ad Arabas migrarunt, non solum veritatis, verum etiam sermonis ac disputationis amisere laudem et a perpetuae orationis ubertate atque cultu ad enthymematum et syllogismorum salebras transierunt.

Ad alterum genus doctrinarum ubi saepius contemplatio disputationis causa suscipitur, ipsa pertinet eloquentia, quae scientiis aliis verba suppeditat, et humaniores omnes literae, interque civiles artes nostra potissimum jurisprudentia, quae recte cogitatis et recte itidem disputatis alitur atque coalescit. Quae sane juri-