Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/399

Haec pagina emendata est
397
de jurisprudentia

philosophia incunabula dederit eique lucem a barbarie ademtam reddiderit eruditio, ecquis juris civilis studium fastidierit, ut inconditum et rude, aut perfectam eruditionem sine juris civilis cognitione sibi assumserit? Quid enim eruditius esse potest ea scientia, quae cum arcanis latinae linguae, cum antiquissimis Graecorum et Romanorum moribus reconditaque historia et exquisita ratione temporum adglutinata est atque permixta? Et quoniam pro variis imperii conversionibus jurisprudentia mutavit adspectum, ut e singularum aetatum legibus recta sententia colligi possit eaque trahi ad similia, mores illarum aetatum, regimen magistratus, profani sacrique ritus et solennia distinguenda sunt atque notanda. Nam neque Decemvirorum aetas, qua utimur ad interpretationem legum xii Tabularum, suffecerit explicandis posterioribus plebiscitis aut senatusconsultis aut praetorum edictis, quorum temporibus aucta multitudine jus coepit esse remissius atque benignius, quo facilius ad tantam ingeniorum atque morum varietatem flecteretur. Neque libertatis tempora satisfuerint explicandis principum constitutionibus, quibus novis magistratibus, nova munera novique ritus, novis vocabulis exprimuntur. Quid de varietate negotiorum dicam, quae varietatem peperit vocum, quarum sensum, si absque philologia vestigabimus perinde fuerit, ac si conemur sine remis velisque navigare? Cum autem tanta eruditio juri civili advolvatur, poteritne qui studia legum contemnit ea eruditione non carere, aut qui ea eruditione caret satis eruditum sese gloriari? Quid? Oratores poteruntne sua sine fraude jurisconsultorum lectione abstinere, quorum libri mira majestate atque splendore collucent? Quid enim dicam de latinitatis candore posteriori aetate neglecto fere ab omnibus et peregrina labe corrupto, a solis autem jurisconsultis ad exemplum aetatis aureae revocato? Quid commemorem demosteneam eorum stili vim atque frugalitatem? Quid felicitatem prope tullianam? Quid respondendi gravitatem Phoebi cortina piane dignam? Philosophi vero, si justi atque injusti cognitionem generatim susceptam, singulis personis certisque negotiis et eventis definite velint adhibere, poteruntne ab aliis dirigi, quam a jurisconsultis, non verbo sed re atque usu philosophis, quorum responsis, com-