Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/397

Haec pagina emendata est
395
de jurisprudentia

namque jurisprudentiam e Ciceronis libris prolaturum se sperabat, si otium aliquando in vita nactus esset. Enguinarius Baro, etsi non acutissimus in explicando, tamen studiosus erat antiquitatis.

Nec prorsus Conanni studium fuit inutile, qui ex uberioribus juris civilis locis, ordine suo dispositis, commentarios contexuit. Verum hos atque alios ejusdem instituti jurisconsultos, post laceratum Romanorum imperium, eruditissimos, Jacobus tamen Cujacius perstrinxit et occupavit: «Stellas exortus uti aethereus sol»[1]. Ornarunt enim alii atque explicarunt: hic vero peperit denuo jurisprudentiam e Cujacii mente, velut Minervam e Jovis cerebro editam. Totidem enim ille jurisconsultos expressit, quot sibi suscepit explicandos, ita ut in uno Cujacio Papinianum, Paullum, Scaevolam, Ulpianum, Africanum, Modestinum, simul cum sua quemque dicendi forma revixisse pene crederes. Cogitando enim atque scribendo adeo refert mentes animosque veterum, ut non collecta longo studio, sed ab ipso primum omnis cum jurisprudentia divinitus concepta prope videatur antiquitas. Imminentem omnibus Cujacii gloriam praesensere sui temporis jurisconsulti, ac praecipue Duarenus et Donellus, cum in Bituricensi academia Balduini loco adscitum iniquissime tulerunt, ita ut ex discipulorum factionibus tumultus orirentur, quos Cujacius festus aemulorum insidiis discessu suo composuit[a 1]. Quae invidia mire studiorum ei curam exacuit, itaque saepe praedicabat Duareni stimulis acceptum ferre sese quidquid in jurisprudentia profecisset. Philologos et historicos veteres numquam a jurisprudentia distraxit: eorum enim studio tamquam hamo se in jure civili piscari dicebat.

Sane qui philologiam existimet a jurisprudentia posse divelli, idem petierit ut navis communis cum socio dividatur. Verum ex omnibus Cujacii laudibus hanc duco maximam, quod romanae religionis fuit in tanta Galliae fluctuatione tenacissimus. Cujacio quem propius collocem habeo neminem, praeter Jacobum Gothofredum, Antonium Fabrum et Barnabam Brissonium. Is ab adolescentia defendendis causis et forensibus judiciis deditus, tamen iis temporum intervallis, quae relaxandis animis vacant, adeo


  1. [J. A.] Thuan[i] [J. A. De Thou], Historia mei temporis, Parisiis, 1615], li. xxiii;
  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or12