Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/395

Haec pagina emendata est
393
de jurisprudentia

in comitatu Matildis augustae jurisconsultus insignis, Constantinopoli eruditus, Irnerius, quo administro maximis in rebus Lotharius utebatur. Is imperatori auctor fuit romani juris edicto restituendi reducendique in accademias et scholas, ut eo deinceps jure quacumque ipsius pateret imperium populi uterentur. Irnerius et ipse jus civile Bononiae sibi sumsit explicandum, quem postea exceperunt Bulgarus, Placentinus, Odofredus, Azo et ejus discipulus Accursius, qui non suos modo magistros (quorum tamen interpretationes adscripsisse sibi dicitur), sed omnes ante se cum graecos tum latinos justinianei juris interpretes, Cujacio judice, antecelluit: ab ipso tandem Cujacio superatus, a quo unico vinci optimum duco triumphum.

Atque hi cum discipulis corpus quidem romani juris involutum tenebris, quantum per obscuritatem temporum licuit, detexerunt, mentem vero ipsam juris civilis in romanis antiquitatibus et saniori philosophia retrusam evocare coepit Andreas Alciatus; postquam Vallae primum, deinde Politiani et Jani Parrhasii consentini, vocibus excitata latina et graeca eruditio, in patrium solum simul cum prisca eloquentia et arte critica remigravit. Alciatus enim a Jano Parrhasio graecis et latinis literis institutus omnibusque artibus elegantioribus excultus, primam extulit purioris jurisprudentiae facem, qua non modo Italiam sed Galliam illuminavit universam, quo consueta civium invidia stomachatus et amplissimis praemiis a Francisco Primo allectus ad docendum, in Bituricensi schola jus civile concessit. Eo ut sunt Gallorum ingenia cupida rerum novarum pronaque ad meliora pro vetustioribus capessenda, e regione universa summo studio ad Alciatum concurrebatur. A quo juvenes excitati tantum brevi promoverunt ut integram nobis perfectamque reddiderint jurisprudentiam. Itaque acceptam olim humanitatem ab Italis, Galli jure civili restituendo rependerunt. Vel unus enim Cujacius non omnes tantum interpretes vicerit, sed ipsos pene dixerim veteres conditores jurisprudentiae provocaverit. Jactis autem ab Alciato seminibus, laeta continuo seges civilis doctrinae ex ingeniorum alacritate ac studiorum assiduitate pullulavit; auditusque est in Gallia mirus concentus jurisconsultorum erudite interpretan-