Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/394

Haec pagina emendata est
392
orationes

Ulpianus, cujus tanta fuit in antiquitate vestiganda sedulitas, tanta de priscis vocibus et originibus verborum atque primaevis significationibus anxietas, ut majorum studio a minimis haud averteretur, et cum grammaticas quaestiunculas aliquando suscitaret importune, spinarum collector diceretur, et graeco vocabulo κειτούκειτος, quod saepe de literatoribus quaereret: extaret ne aliquod, an non extaret? Hic auditorem habuit Herennium Modestinum, in quo desiit civilis philosophia. Is enim postremus ad jus civile scientiam contulit. Qui enim postea successerunt, non tam scientia praestitere, quam usu colligendis, praecidendis atque digerendis veterum scriptis, quales, ut Tribonianum cum sociis reticeam, fuerunt Hermogenianus, Gregorius, Leontius, Anatolius, Thalaeus, Salaminius, et qui sub imperatore Basilio, sive ut aliqui opinantur Leone, ut Justiniano gloriam compositi juris eriperent, jussu suorum principum, e Justiniani libris interpolatis, graeceque conversis, Basilicorom libros condiderunt, quibus usque ad Constantinopolis excidium Graeci sunt usi, cum notis Stephani, Nicaei, Taddaei, Eudoxii et aliorum qui προχείρῳ, ac synopsi scribenda sunt delectati, cujusmodi est quam Harmenopulus extulit universi juris epitome.

Italia vero primo a Gothis deinde a Longobardis aliorumque barbarorum colluvie occupata et prisca libertate romanisque moribus tandem exuta, non modo victricium suarum legum luce caruit, sed exoticis Longobardorum juribus diu obtemperavit, dominaque rerum humanarum leges accepit a servis et mancipiis quondam suis. Deletis autem Caroli Magni virtute Longobardis, legum barbariem ad Lotharium ii usque retinuit; quo tempore in Amalphia libri Digestorum reperti, praemioque latae opis adversus Rogerium Pisanis traditi; posteaque, capta Pisa, Florentiam translati, Pandectarum florentinarum nomen acceperunt. Fertur autem Constitutionum codex emersisse Ravennae, quo simul cum summa italici imperii legum etiam imperatoriarum incubuerat auctoritas. Itaque reviviscentibus Digestorum libris, exarsere simul omnium studia, cunctaque Italia suas ad leges recipiendas vulgandasque conversa est, veluti ad imaginem veteris imperii atque ad monumentum priscae libertatis. Erat eo tempore