Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/391

Haec pagina emendata est
389
de jurisprudentia

sed et graecum hominem habuerunt administrum, eumque doctissimum, qui auctor fuerat romanis rogationis legum e Graecia petendarum. Hermodorus is fuit Ephesius, qui tum in Italia exulabat, nullam aliam ob causam, ut Heraclitus apud Tullium[a 1] tradit, a civibus suis expulsus, nisi ne quis inter eos esset qui unus excelleret. Cum igitur jus nostrum e philosophiae sinu defluxerit, ejusdemque manu in romano solo coaluerit omniumque sapientiam huc attraxerit, quid mirum si a Cicerone xii Tabulae omnium philosophorum bibliothecis anteferantur? Quid enim est aliud jus romanum, nisi ratio imperans et armata sapientia sententiaeque philosophorum in publica jussa conversae? His autem jactis civilis philosophiae fundamentis, cohaerebat optime quidquid super his extruebatur a jurisconsultis, qui prisco aevo erant pontifices; quorum e collegio civibus responsa de jure proferebantur. Ac sane hi non tam ratione atque scientia, quam nativa aequitate atque collatione similium exemplorum leges ad oblatas controversias producebant, quod studium appellabatur disputatio fori (unde processit prisca jurisprudentia), quae collectio erat atque complexio peculiarum quaestionum atque dissipatarum specierum, quas vetustiores jurisconsulti ex obscura legum sententia per interpretationem eruta definierant. Quocirca incondita erat initio jurisprudentia et rudis, ut multis, ac praecipue Lucio Crasso, desiderium cieret juris civilis in artem redigendi, donec repertus est, Ciceronis aevo, qui ad moralem philosophiam, quae leges peperit, adjungeret rationalem, qua jurisprudentia deinceps tribueretur in ordinem ac tandem in artem redigeretur.

Servius is fuit Sulpicius, cultioris jurisprudentiae pater, qui dialecticam e Graecia in jurisconsultorum scholas advocavit. Ea docuit ex pluribus similibus in unum coactis constituere regulas et singulas res ad sua revocare genera, eaque rursus in certas distribuere partes. Ea definitionibus jus civile composuit distinxitque divisionibus et ex constitutis antecedentibus consequentia deduxit rationemque tradidit, qua ignota ex notis eruerentur. Ea demum effecit ut peritia in scientiam transiret et usus migra-


  1. Tuscul., v; Strab., lib. xiv.