Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/389

Haec pagina emendata est
387
de jurisprudentia

placuisse Deo terrarum orbem debellare, ut in unam societatem reipublicae legumque perductum longe lateque pacaret»[1].

Optimis enim condendis legibus adeo Romani studuerunt, ut dum victricibus armis provincias ingrederentur, si quae illic honesta instituta reperirent, in suas leges moresque traducerent, unde, ne alias attingam, Rhodiorum leges, rei navali regendae prae ceteris idoneas, in civitatem acceperunt. Hinc jus civile non modo ex ingenita romanis moribus probitate disciplinaque sapientum, sed e melioribus gentium aliarum institutis coactum fuit atque compositum, ut non tam unius populi jus existimari debeat, quam honestas ipsa naturae scriptis tradita et communis ratio gentium universarum ad singulas res, personas, eventusque producta.

Hinc mirabilis illa romanarum legum cum mosaicis convenientia veteri jurisconsulto animadversa. Hinc liberarum etiam gentium in eas conspiratio atque consensus. Hinc earumdem etiam cedente imperio in universo prope terrarum orbe continuatio. Hinc jus civile inundante barbarorum ferocia solum illico vertit; barbarie vero abeunte gradum revocavit, quo intelligamus illud nonnisi cum probitate ac sapientia cultuque bonarum artium coalescere. Quamquam enim quis romanum imperium sibi excutiat, non tamen se umquam romanis legibus exsolverit, nisi repudiet simul honeste vivendi conditionem. Quisquis enim recta ratione in aetate utetur et honestatis anticipationem ad usum civilis commercii deducat, per semet romanis legibus conveniet, romanusque jurisconsultus erit quisquis recte de moribus et justitia ratiocinetur. Romanum enim jus est honestas ipsa naturae, quam exculpsit e mentibus philosophia, romanique mores pie sancteque coluerunt. Nani, ne quid attingam de Romuli Tulliique legibus, certe Numa, qui propter sapientiae famam e Sabinis fuit ad regnum evocatus, cum excelleret ipse Graecorum doctrina, duxit ex ea leges quibus ferocientem populum demulsit et cicuravit: et antequam in Graeciam Romani legatos petitum leges mitterent, habebant in Italia praeclaram philosophorum sectam, unde morum disciplinam tollerent. Ea erat pythagoreorum

philosophia, cujus institutis omnis ea tenebatur Italiae regio, aevo

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or11