Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/388

Haec pagina emendata est
386
orationes

gustos intra fines continuit imperium, se ipsum tantum publice, at exteros privata disciplina philosophorum excoluit, minime vero nationes integras barbarie spoliavit.

Scilicet hanc Deus optimus maximus gloriam atque felicitatem Romanis reservaverat, ut suis praeliis condocefacerent genus humanum, gentesque ab se devictas non jugo premerent servitutis, sed a ferinis moribus et immanitate ad veram libertatem, nempe ad honestatem et rationem suis revocarent legibus, quibus tantum propagandis populus romanus felici victoriarum cursu a divina providentia rerum humanarum arbitrium videtur accepisse. Non enim hominibus illi bellum indixere sed vitiis, atque ut humanitatem homini redderent arma sumserunt: cum ii, qui romanis vivebant legibus, non tam victori populo parerent, quam imperio rectae rationis obtemperarent. Quamobrem subjectos illi suos raro nota servitutis inurebant, sed honore amicitiae atque sociorum appellatione complectebantur, saepeque illis a barbaris moribus ad romanarum legum sanctimoniam traductis, civitatem romanam aperiebant et civilium honorum viam; quo intelligerent non servos a Romanis tot bellis quaeri, sed comites atque consortes honestae vitae, quae a victorum legibus cunctis populis proferebatur. Quocumque igitur arma legesque romanum incumberent, inde confestim iniquitas excedebat atque turpitudo.

Quemnam enim fugiunt impia filiorum et parentum apud Persas conjugia, humanarum carnium epulae apud Indos et Scythas, fratrum et sororum nuptiae apud cultissimos alioqui populorum Athenienses, furtorum apud Lacedaemones licentia? Quis ignorat vetustam Germanorum feritatem, Gallorum truculentiam, Afrorum immanitatem, vel humanis victimis caedendis, vel fallenda fide, vel iniquis contractibus ineundis, vel obscenis atque nefariis libidinibus exercendis? Quae flagitia non vi aut clam, sed palam ac rite suscipiebantur. Ea tamen omnia romanis armis et legibus terga verterunt suasque secum abstulere pestes. Ita ut vincentibus Romanis non modo jus de injuria, fortitudo de ferocia, sed humanitas de crudelitate, modestia de obscenitate, honestas de turpitudine, virtus denique de vitio et feritate triumpharet. Hinc divus Augustinus ait: «Per populum romanum