Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/387

Haec pagina emendata est

DE JURISPRUDENTIA


Ad studiosos juris civilis

Habita Romae anno mdcxcix


Divina providentia, qua universa ducuntur atque gubernantur, cum omnibus aperiatur eventis, tum duabus hisce maximis humanarum rerum conversionibus mirabiliter sese patefecit, dispersione scilicet fugaque Judaeorum et victoriis Romanorum. Illa enim divini at his humani juris inter mortales est ratio distributa. Judaei sane patria profugi, quocumque terrarum penetrarent, cum divinae secum legis arcana deferrent, commercio atque consuetudine plurimarum gentium scintillas divinarum notionum longe lateque diffuderunt: quibus etsi non omnes ante Christum tenebrae solvebantur, tamen excessit e sapientiorum animis multitudo deorum, cultusque illius absurda superstitio deflagravit. Unde orta post Evangelii luce, cum in Apostolorum vocibus ubique pervolantibus Judaei patrum suorum vaticinia recognoscerent et exteri sapientes praeceptas, Judaeorum commercio, notiones cum Apostolorum nunciis componerent, dum nova cum veteribus concurrebant et philosophia cum religione conspirabat universus terrarum orbis mira celeritate ad veri numinis cultum exarsit. At humana ratio e divina luce suscepta, cujus dubius modo fulgor primorum parentum culpa superfuit, morum barbarie, quae ad omnes pene nationes veluti contactu processerat adeo languescebat ut homines a belluis oratione magis quam honestate ac moribus discernerentur. Sane Graecorum populus non cultor modo sed auctor atque inventor erat honestatis, verum quia suum an-

25