Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/385

Haec pagina emendata est
383
oratio de sapientia universa

borum patefecit, haec veteris Ecclesiae disciplinam retulit, haec Patrum theologiam, haec denique simul cum romanis moribus romanam jurisprudentiam reparavit.

Quae cum apud exteros floreret, Romae tamen in ipsius nempe sinu matris turpiter languescebat, publicamque lucem vitabunda e privatarum scholarum latebris, non juris doctrinam sed pestem judiciorum in forum evomebat, iis ad lites tractandas emissis, qui vix semestre studiorum spatium e mensi toto foro volitantes, jus civile nostrum (heu qua fronte!) apud magistratus et judices profitebantur! Verum sapientiae universae, cum humanae tum divinae, instaurator Innocentius xii hanc maximam tribunalium et judiciorum labem simul cum ceteris corruptae disciplinae vitiis eluit, ut non modo magnifícis aedibus sed, quod pluris refert, sanctiori et meliori doctrina justitiae perpetuam sedem extrueret, emendata per studiorum rectam institutionem radice ipsa justitiae ipsoque boni et aequi fonte purgato. Quod consilium divinitus a sanctissimo pontifice susceptum, eminentissimi quaestoris Joannis Baptistae Spinulae cardinalis sapientia, effusaque publice beneficentia, summis infimisque plaudentibus inopinato explicavit. Dixi.