Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/381

Haec pagina emendata est
379
oratio de sapientia universa

cipua erant, illa aetate, capita dissensionum. Ita ut per Sabellii, Samosateni, Manetis, Arrii, Euthychetis, Nestorii, Pelagii, aliorumque furorem acceperit Ecclesia Origenem, Basilium, Nazianzenum, Nissenum, Athanasium, Cirillum, Epiphanium, Crhisostomum, Hilarium, Ambrosium, et christianorum eruditissimum Hieronymum, atque, ut alios praeteream, Augustinum, universae divinae sapientiae promtuarium, cujus mens ipsa divi Paulli spirat in scriptis.

Atque hi quidem Ecclesiae Patres ad divum usque Bernardum, qui seculo duodecimo non sanctitate modo sed literis et eloquentia claruit et gloria rerum gestarum, ad explicationem divinae doctrinae platonicae philosophiae ministerio utebantur, fusum et oratorium dicendi genus adhibentes, iis verborum flosculis atque coloribus, quibus aetas illa in tanta latinitatis labe ducebatur.

Bernardus vero coelo receptus, omnem secum abstulit eloquentiam, remansitque nobis hiulca illa et exanguis atque aspera dialecticorum dictio, paullo ante obrepens ex Arabum doctrina; contra quam ille sanctorum ante se Patrum auctoritatem appellans, ingenti spiritu atque totis viribus connixus, totius antiquitatis testimonia convocaverat: dum Petrum Abailardum oppugnaret et Gilbertum Porretanum, qui primi pervagatam, illa aetate Arabum, scholarum philosophiam ad sacras literas traduxerunt; quique cum ob eam causam se atque suos novis erroribus, sive dicendi generibus veteri Ecclesiae inauditis implicuissent, ingentia perplexarum quaestionum volumina pepererunt. Unde tum platonici doctores idem bellum contra scholasticos gerebant, quod aetate nostra scholastici adversus platonicae doctrinae instauratores (proh quanto cum stomacho!) commoverunt. Ea aetate Petrus Lombardus, ut Christi religionem e disputationibus, quibus pene mergebatur, erueret, celeberrimum illud edidit Sententarium codicem, in quem veterum Patrum decreta et definitiones retulit, ut scholasticarum disputationum ambages ea falce recideret, sacramque doctrinam ex eo tumultu ereptam, quieti redderet atque candori suo. Cujus institutum viri sanctissimi et imprimis divi Thomae in suis commentariis religiose coluit; ceteri vero ac praecipue recentiores, ut jacta semel semina, quamvis oppri-