Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/379

Haec pagina emendata est
377
oratio de sapientia universa

Romanorum, quos non modo civilia negotia reipublicae assidua tractatio, sed acciti e Graecia philosophi morum doctrinam et rerum causas edocebant. Quales inter ceteros egregii suae aetatis oratores fuerunt Cato, Laelius, Galba, Graccus, Scaevola, Lucius Crassus, Marcus Antonius et, Ciceronis aevo, Servius Sulpicius, Cajus Caesar, Caelius, Curio, Licinius Calvus; et ne percurram singulos, Ciceronis aemulus Hortensius, atque ipse romanae libertatis custos et eloquentiae latinae parens, Graeciaeque ipsius admiratio simul et invidia, Marcus Tullius, cujus morte respublica et eloquentia romana simul occubuit. Oppressa enim jamdiu a Romanis Graecia, et paullo post a Triumviris romana libertate, cum negotia non ratione publica, nec dicentis ingenio ducerentur, sed unius auctoritate principis absolverentur, eloquentia suo privata munere in declamatorum scholas e foro decessit; philosophia vero in ingeniosum adulationis condimentum ab ambitiosis principibus advocata, e solitudine migravit in regiam. Ortaque dominatione unius ad assentandum omnia convenerunt, ita ut eodem tempore garrire philosophi coeperint et oratores argutari. Ac sicuti soluta et metris alligata oratio pares virtutes graecae et romanae libertatis tempore induerant, ita et vitia quoque eadem utraque sub unius dominatione contraxit.

Dum tamen philosophia veritatis amorem amittebat et eloquentia nativum succum et incorruptum nitorem cum fuco meretricio commutabat, e defluentibus harum viribus atque facultatibus crevit adolevitque jurisprudentia, quae de philosophia priscam sententiarum utilitatem et e prisca eloquentia vim atque temperantiam orationis arripuit. Eaque dici potest propria et peculiaris Romanorum sapientia et civilis atque operaria philosophia, quae vetustissimis temporibus e pontificum collegio primum exoriens, et a Sempronio, Coruncano, Catone, Bruto, Quinto Mutio, Servio Sulpicio, Tuberone, Trebatio laudabiliter exculta, sola sub principibus imperavit studiisque refulsit doctissimorum, ea aetate, jurisconsultorum: Scaevola praecipue, Juliani, Papiniani, Ulpiani, Paulli, atque hisce similium qui, latinitate inclinata, germanum latini eloquii candorem et attici stili pudicitiam, in constuprata eorum temporum eloquentia custodierunt: ita ut