Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/378

Haec pagina emendata est
376
orationes

exercitatio: quae praeter Platonem, Xenophontem, Phaedrum, Agathonem, edidit Alcibiadem atheniensis fori turbinem. Ipse tandem Atticae princeps eloquentiae Demosthenes, teste Cicerone, non modo platonicae doctrinae studiosus fuit, sed ipsius Platonis auditor. Quamobrem coepere philosophi non modo scientiarum, sed etiam oratoriae artis aperire scholas; quod post Isocratem, aemulatione illius, fecit Aristoteles, qui ut rerum et verborum copiam discipulis praeberet, disputationes in utramque partem instituit: unde nullus, Ciceronis judicio, fuit antiquis temporibus eloquentiae fons uberior atque purior quam peripatetica schola, nostris jam temporibus, en rerum vicem!, unica foedioris barbariae colluvies. Parens igitur cum artium omnium, tum eloquentiae praecipue philosophia fuit: etenim, ut ait Plato, scientiae omnes miro consensu concentuque conveniunt et quodam societatis vinculo colligantur, et initiis causisque, philosophia duce, perspectis, rerum omnium cognitio mire consequitur, ut appareat eorum stultitia rhetorum, qui vel auditores ad vulgarem philosophiam mittentes, eos juxta secum somniare compellunt, vel prorsus philosophiam a rhetorica divellentes, a sententiis verba, velut corpus a mente, sejungunt: quasi possit quis recte dicere, nisi recte cogitare ac sapere didicerit; aut queat ullus absque rerum notitia res explicare moribusque humanis et, affectionum causis atque motibus ignoratis, animos hominum pertractare dicendo. Igitur quoad eloquentia haerebat philosophiae radicibus et ad civilia negotia publicosque atque privatos usus, magisque ad utilitatem quam ad voluptatem conferebatur, nullos externos atque adventitios colores arcessivit, ingenua pulchritudine atque candore contenta nativo: nulla enim argutiarum cura subit, cum aut res familiaris, vel sua vel amicorum, aut caput aut publica salus in discrimen venit, ipsaque ratio negotiorum ususque rerum civilium a ludicris ad seria hominem abducit, unde in orationibus argumenta potius et sententiarum pondus quam artis fucus atque verborum ornatus elucescunt.

Quae sanitas orationis et nitor incorruptus omnium veterum fuit, non modo Graecorum, usque ad Demetrium Phaleraeum, qui primus aurium blanditias adamavit, sed priscorum quoque