Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/376

Haec pagina emendata est
374
orationes

nam tendebant stoici, qui mundum ipsum esse Deum rebantur. Quid, prima illa denique Aristotelis materia e Platone arrepta, jam Arabum et nostratium scholarum culpa, ludibrio recentium philosophorum objecta, quo pertinet, nisi ad hunc Aegyptiorum Proteum, quem jure quis universae philosophiae parentem appellaverit? Sane si Aristotelem pudendis Arabum involucris exuerimus, pythagoricam in peripateticorum schola doctrinam introspiciemus, et aristotelicam primae materiae definitionem Timaeo Locrensi, cujus adhuc De anima mundi liber extat, adjudicabimus. Neque Aristoteles ab ullo se in contemtum adductum queretur, nisi a factione sua, quae absurdis interpretationibus ei Arabum deliria non veretur adscribere. Sinenses vero, affines Indorum, aegyptiam doctrinam colentium, dogma hoc jamdiu apud alios populos intermortuum, numquam dimiserunt, ejusque sive auctorem sive instauratorem Confucium, divinis honoribus et religioso cultu ad nostram aetatem continuato, in coelum extulerunt, et adhuc morem Aegyptiorum retinentes, naturales res atque causas in numina commutant, quae philosophi verbo tantum et imagine, plebs autem credula et fraudis ignara sensu etiam atque animo veneratur.

Hujus doctrinae absurdae sane atque monstruosae, quae creatorem vertit in res creatas, fontem tamen inveniemus purissimum, hebraicam nempe veritatem, etsi corruptam atque conturbatam a mentibus vera religione destitutis. Initiis enim profana theologia et sacra sane conveniunt. Nam etiam profana, introrsum spectata, Deum non ponit nisi unum, eumque causam rerum et eventorum omnium; progressu tamen discedunt et consequentiis immane quantum inter se pugnant et discrepant! Unde autem labes haec profanae theologiae, unde discidium nisi quod Hebraei a Deo ipso supra mortalem conditionem creationis notitiam accipientes et productionem ex nihilo addiscentes, res creatas a divinitate ipsa, ejusque potentia et opus ab auctore distinxerunt, et Deum pro causa non pro fundo et materia rerum habuerunt. At profani theologi creationem ex nihilo neque agnoscentes, neque omnino tolerantes, coacti fuerunt ex ipso Deo, tamquam ex earum vena res creatas eruere, unde divinitatem ipsam speciebus distractam