Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/375

Haec pagina emendata est
373
oratio de sapientia universa

porum productione sese explicantem, tantum sui reddentem quantum cujusque rei creatae facultas ex ea immensitate decerperet, qualitatesque illas emittentem, quas exprimere posset nostrorum perceptio sensuum, qui suo cujusque modo atque ambitu rem immensam atque infinitam terminant, eamque certis fíguris atque spatiis magno humanae mentis errore circumscribunt.

Quam doctrina refert homericus Aegyptiorum Proteus, qui varias ineundo formas e potestate sensuum elabitur, propterea quod numquam sensibus aut per ea quae sensibus obiiciuntur hanc naturam assequimur, nisi exutis imaginibus, quod multiforme apparet ac varium, ad unum et simplex mentis potestate revocemus. Eandem sententiam poëtae alii veteres, graecique philosophi fere omnes, diversis dicendi generibus reddiderunt; iique magis explicite qui Aegyptios propius attigerunt, ut in cujusque sectae principibus, quamvis aetate regionibusque disjunctis, ejusdem tamen sapientiae origo atque successio agnoscatur[a 1].

Ad hanc enim sententiam referuntur multa quae supersunt veterum traditione de Orphei theologia, eodemque spectavit Linus cum dixit: «omnia progigni ex uno atque in unum resolvi». Eodem flectit Anaxagorae ὁμοιομέρεια. Eodem respicit illud Anaximandri, omnibus qualitatibus expers, infinitum. Illuc recidunt ex effatis multa Pythagorae, ab ipso quidem arcanis notis obsignata, reclusa vero paullatim a discipulis, praesertim a pythagoreorum studiosissimo Platone, qui appellari non dedignabatur praeco pythagoricae atque eleaticae doctrinae: quae omnia ponebat esse unum, idemque infínitum, immobile, immutabile, sibi simile ac se ipso plenum, perinde ac Pythagoras, cui μόνας sive unum, fuit rerum omnium principium. Hinc mundi anima, sive infinita cogitatio, infinitae materiae cognata et animorum atque corporum post unius rei dissolutionem, in aliam speciem immigratio: quae omnia Pythagoras ex Aegypto, post assidua sacerdotum colloquia, secum adduxit in Magnam Graeciam, ad cujus doctrinae fontem, Graecia cuncta et Italia diu convenit. Ad eandem etiam doctr-


  1. Marsh., saec. ii, p. 265.