Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/371

Haec pagina emendata est
369
oratio de sapientia universa

esse Indorum refert Jarcas Indus et Nilus adolescens apud Philostratum[a 1].

Sed omnium doctrinam populorum sacerdotes aegyptii sibi vindicabant asserebantque regioni suae, quam non modo matrem et nutricem universarum artium atque scientiarum, verum animantum etiam atque ipsius humani generis parentem esse sibi stulte persuaserant, ob aëris temperiem et vim caloris atque soli foecunditatem, quod a Nilo pinguefactum, non fruges modo sponte sua profert ad alimentum et vitam, sed e proprio sinu animantia fundit, quae nullo de semine orta putabantur, quia magna saepe murium copia pectore tenus[a 2] formata, ceteris membris adhuc solo haerentibus, e luto coalescere videbantur. Colligebant etiam se primos esse mortalium ex eo, quod eorum regio artes et res ad vitam necessarias prima praebuisset. Sationem enim et vinearum plantationem et vini usum et omnem cultum agrorum ibidem inventa gloriabantur ab Iside, Graecis Cerere, quae utilitatem ac salubritatem herbarum ostenderat. Cujus vir ac frater simul Osiris, Graecis Bacchus, cum ingenti exercitu terrarum orbem ad ultimos usque Indos atque Aethiopes percurrens, praeter uxoris inventa, religionem etiam et sacra deorum atque morborum curationem omnibus mortalibus in ea expeditione patefecit: rerum interim aegyptiarum, quarum ipse potiebatur, cura mandata Mercurio, qui Thebis regnavit ἀθεύθ Athothes nuncupatus, quo administro in suis beneficiis inventisque proferendo Osiris utebatur[a 3].

Mercurius autem primus humani eloquii artifex suam et Osiridis sapientiam consignavit literis, quarum fuit inventor, unde γραμματεύς appellatus, tamquam scriba Osiridis, atque in deos cabyros, hoc est magnos, relatus ab Aegyptiis, dictus quoque in Samotrhaces mysteriis Casmillus[a 4] unde Tuscis Camillus,


  1. Lib. iii, cap. 6; lib. vi, cap. 1, cap. 4; lib. vi, cap. 6; Marsh., saec. 13, p. 336.
  2. Diod. Sic., lib. i.
  3. Marsh., saec. 1, p. 36.
  4. Varro., De l. l., 6; [S.] Bochart[us] [S. Bochart], Geographia sacra, cujus pars prior Phaleg, de dispersione gentium et terrarum divisione facta in aedificatione turris Babel, pars

24