Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/370

Haec pagina emendata est
368
orationes

Diodoro[a 1], fuerunt quaedam Aegyptiorum sacerdotum familia, quae familia simul curii aegyptiis coloniis a Belo, Neptuni et Lybiae filio, in Babilonem deductis eodem commigravit, fuitque a Belo in perpetuo sacerdotio ibi locata publicisque oneribus exemta, ut ejus posteri divinarum et naturalium rerum studiis, quam orientales populi omnes magiam vocabant, ex patrio instituto vacarent. Horum doctrinae rivos ad Persas deduxit magicae apud eos disciplinae princeps Zoroastres, sive bactrianus is fuerit sive persa, cui scientiam Brachmanorum attexuit Histaspes, Darii pater, qui simul cum illorum moribus atque sacris ritibus eam acceperat in amoenissimis Brachmanorum recessibus, ubi se diu discendi causa condiderat[a 2]. A qua institutione persicae magorum fluxere familiae religioni ac philosophiae perpetuo dicatae[a 3]. Horum doctrina, quae manichaeorum errorem peperit, duo rerum principia ponebat: malorum unum, quem Arimanem, hoc est Ditem, sive, ut ego interpretor, materiam, tamquam tenebras; aliud bonorum, quem Oromasdem appellabant, hoc est Jovem, tamquam lucem: unde signis et imaginibus deorum pulsis, tantum solem et aquam uti elementa rerum omnium adorabant[a 4]; immortales esse animas easque recepto corpore ad aeternam vitam redituras docebant.

Indorum vero sapientes, nempe Brachmanes et Samanei, quos Graeci ab nuditate corporis gymnosophistae appellarunt, sacris etiam praeerant et eidem exercitio vacabant, moribus nempe rudiorum componendis futurisque praedicendis, vitae frugalitate tanta, eoque contemtu rerum humanarum, ut Alexandro simul cum orbis terrarum domitore exercitu conspecto, statim honoris loco terram pedibus pulsare coeperint, ac Macedoni rem insolitam admiranti significarint verbis, tantum quemvis, etsi omnia subegerit, possidere, quantum pedibus obtineret, itaque ambitionem regis tanta animi magnitudine perculsi praeter opinionem eluserunt. Horum secta penetravit ad Aethiopes, quos coloniam


  1. Lib., p. 17. Marsh[am, Canon chronicus...,], p. 110.
  2. Ammian. Marcell., lib. xxiii, p. 253.
  3. Plin., lib. xxx, c. 1.
  4. Laert., in Proem.; [B.] Brisson[ius] [B. Brisson], De regio Pers[arum principato, libri tres, Sylburgii, Comelinus, 1595], lib. ii.