Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/369

Haec pagina emendata est
367
oratio de sapientia universa

gentium philosophiam omnium ponit antiquissimam. Unde apud Numenium pythagoricum non alius est Plato nisi graecus Moses, quia tam Plato quam Pythagoras graeco sermone reddiderunt quidquid ipsi a Brachmanis, Magis, Aegyptiis et Judaeis abstulerant. Nec Plato diffitetur multa cum sese, tum alios Graeciae sapientes, praecipue Solonem a barbaris ad Graecos transtulisse, quae post a Graecis reddita fuere meliora. Democritus vero, cujus fuit mirus ingenii et doctrinae candor ac morum, octoginta annos procul a patria, se Persas, Aegyptios, Indos, aliasque regiones remotissimas doctrinarum causa oberrasse, scribit non sine multorum ante se Graecorum exemplo, qui discendi cupiditate non tam peregrinationes suscepere, quam exilia[a 1].

Quales autem apud Graecos poëtae primum postea philosophi et apud Romanos pontifices et jurisconsulti ducebantur: tales longe, antequam Graeci et Romani ad famam emergerent, apud Assyrios quidem et Medos fuere Chaldei, apud Persas magi, apud Indos et Aethiopes gymnosophistae, apud Aegyptios vero sui sacerdotes. Quorum sapientia populorum agnatitia erat atque hereditaria, quia simul cum patrimonio a parentibus in liberos longa successione transmittebatur, eratque certis adscripta familiis, a quibus numquam egrediebatur, ut artes atque scientiae non lucro, quo vitiantur omnia, sed avita caritate posteris traditae perpetuo manerent incorruptae. Unde longius multo doctrinarum integritas perseveravit apud barbaros, quam apud Graecos, quorum in scholis recentioribus fastu et jactantia redundantibus doctrinae ac literae publice venum ibant.

Igitur Chaldaei exorsi a naturalibus causis ad rerum futurarum praedictiones tendebant: motus enim astrorum et mutationes cursusque rerum coelestium per tria et quadringenta annorum millia, usque ad Alexandri aetatem notata se habere atque collecta[a 2] gloriabantur, insigni errore ab opinione de mundi aeternitate, quam sibi persuaserant oblato. Chaldaei autem, teste ----

  1. Plin., lib. xxx, cap. 1; Cic., De finib., lib. v.
  2. Diodor., p. 83, sive 118; Cicer., De divin., i.