Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/367

Haec pagina emendata est

IN AUSPICATONE STUDIORUM

ORATIO

DE SAPIENTIA UNIVERSA


Habita Romae anno mdcc


Animadverti saepenumero e tanta multitudine hominum quanta in dies ad bonarum artium studia confluit, paucos quidem redire voti sui compotes, ceteros vero aut rudiores discedere quam venerunt, aut quo magis ingenio aliquando et facundia pollent, eo abduci a veritate longius et in doctrinarum judiciis turpius aberrare; propterea quod rerum et verborum non tam vim et dilectum didicere quam copiam, diuque subtiliter magis excogitando quam solide, atque abunde potius quam apposite disserendo, neglecto veri falsique discrimine, non aliud nisi acute somniare atque erudita deliria in medium proferre consueverunt, ut longe praestiterit nullas omnino delibasse literas, quam tanto labore ac sumtu invenisse artem torquendi alios et irretiendi sui ipsius.

Ego, mehercule, sanae mentis rusticum prae conturbatis hujuscemodi eruditorum ingeniis mecum colloquentem optarim, prius enim hic acceperit vera quam ab illis adducto notionum ordine falsa discussero. Undenam autem intemperies ista mentium, nisi quia plerique antea discunt, quam consuluerint quid, quo tempore aut unde sit addiscendum? Quod plurimum refert ad cultum ingenii regimenque studiorum. Quam ob causam recte constitutum est a majoribus nostris ut singularum scholarum exordia generalis oratio ad cursum studiorum dirigendum antecedat, quae nunc ad literarum laudem et ad cohortationem juventutis fere suscipitur