Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/366

Haec pagina emendata est
364
orationes

Inter Latinos autem dicendi virtus floruit, quoad libros coluere atque imitationi studuere Graecorum: postquam vero libertatem amiserunt, novum sub imperatoribus genus eloquentiae tentarunt, fractum nempe illud exangue et fucatum: solique jurisconsulti vetustam stili simplicitatem et integritatem, quam studio et consuetudine legum adsciverant retinuere simul cum amore libertatis, quem profitebantur, dum jussa principum ad juris rationes et ad communem populi utilitatem interpretatione sua revocabant, ut decebat eos, quorum animus assiduo inter leges veteres, nempe inter mores antiquorum candidos et liberos versabatur. Nos vero Itali recentiores, quorum ingenia et literas barbarorum irruptio atque longa dominatio conculcaverat, postquam diu jacuissemus, ad veterem gloriam erecti sumus ab altero prope dixeram Homero, Dante nimirum Aligherio: per quem divina providentia remisit Italiae pristinam doctrinae atque eloquentiae lucem e cineribus Graecorum et Latinorum in vernacula divini poematis lingua felicissime renascentem, novasque latinae graecaeque dictionis aemulos in posterum exsuscitantem, Petrarcam nimirum, Boccatium et quoquot postea summos oratores atque poëtas, cum latinos tum vernaculos, aluit Laurentii Medicei et Leonis x beneficentia: qua simul cum eis postea extincta, italica dictio statum inhorruit, et in scholis nostris, quae antequam publica doctorum hominum alimenta cessissent in opulentiam ambitiosae pietatis, a Politianis, Victoriis, Sigoniis, Robortellis, Manutiis, Muretis, illuminabantur, nunc ineptiarum atque argutiarum seges adolevit, quibus adolescentium ingenia, longe deterius quam Gothorum et Vandalorum rusticitate corrumpuntur.

Haec inter meditandum animis nostris occurrunt vitia et remedia studiorum, quibus detegendis judicioque tuo subigendis consultum juventuti voluimus. Erit vero tuum, Clemens optime, providere deinceps ne literulis tantum et argutiis in scenam prodeuntibus atque scholasticis cum ingenti reipublicae dedecore quotidie aures nostras lacerantibus, doctorumque hominum honores nefarie rapientibus, Itali a transalpinis, ad quos nos primi literas attulimus, in exemplum insignis ignorantiae producamur.