Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/365

Haec pagina emendata est
363
de instauratione studiorum

studiosorum utilitate congessit. Utinam eodem quo Estius animo atque stylo ad aureum illud Sententiarum opus interpretandum omnes accessissent, nec simplicitatem et candorem illius ex apostolica integritate ac sanctorum Patrum gravitate natum suis nugis infuscassent! Cujusmodi, vel temperandis vel praecavendis ingeniis, nihil utilius, non meo quidem, quod nullius est ponderis, sed graviorum omnium judicio theologorum, existimatur lectione locorum communium Melchioris Cani, quos vespertiliones nostri aeterna si possent oblivione damnarent.

Quod autem ad scientias artesque in universum omnes attinet, cavendum diligenter ne desidiosa facilitate ac fallaci lenocinio recentiorum abstrahamur a commercio veterum, utcumque difficilium et obscurorum; quorum qui tempore, iidem et utilitate sapientiaque fere praecedunt. Unde tum recentiorum usus est optimus quando ad interpretationem et cultum adhibentur veterum. Quae utilitas non modo a criticis sed a philosophis nostrorum temporum percipitur: quorum doctrina lux media est inter mentes nostras et veterum sapientiam. Veteres enim cum inveniendo tum exprimendo naturam ipsam et veritatem reddiderunt, sive per causas ut philosophi, sive per imitationem ut poëtae, sive per simplicem rerum gestarum narrationem ut historici, sive per contentiones commotionesque animorum ut oratores; et in suo quisque artificio atque studio germanas rerum notas extulerunt.

Unde recedentes a veteribus, procul auferimur a vera sapientia: quoniam singuli veterum, qui vel inter historicos, vel inter poëtas, vel inter philosophos, vel inter oratores excelluerunt, sive vera sive ab se conficta describant, institutionem sapientis vitae complectuntur. Igitur, si Hebraeos excipias a Deo non ab hominibus eruditos, ex humanae sapientiae cultoribus Graeci uti antiquissimi sic et sapientissimi, atque inter eos idem qui aetate omni etiam sapientia et eloquentia praestat Homerus: cujus poëtica imitatio nativam reddit rerum veritatem. Qui autem propius ad illius aetatem, iidem etiam ad similitudinem et sapientiam accedunt, quales praeter Hesiodum, Homeri aequalem, Eschylus cum primis est, Pindarus, Sophocles, Euripides.