Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/363

Haec pagina emendata est
361
de instauratione studiorum

petitur re vel summa, loco, tempore, causa. Quod Gregorius ix author hujus constitutionis sumsit ex Institutionibus Justiniani et ex Paulli Sententiis. Et quidquid omnino est relatum in constitutione hujus tituli, ex jure civili est ac proinde secundum jus civile interpretandum: ex quo quidem solo jure habent quod petant pontifices exornandorum suorum decretorum gratia»[1].

Omitto Beroum, Antonium Contium, Gentilem, aliosque haud absimilia de jure pontificio tradentes[a 1]. Nam quos Cujacius universi juris post hominum memoriam consultissimus non absterret, quaenam alia gravior cohibuerit auctoritas? Nisi publica principum et magistratuum ac praecipue sacrorum pontificum potestas, quae non alio vertetur utilius quam ad emendationem divinae atque humanae jurisprudentiae, itemque ad delectum idoneorum interpretum, submotis iis qui juventuti justitiae lucem intercipiunt, scientiam profitentes alienam, qua in re verenda eis essent verba Christi dicentis: «Vae vobis jurisperitis, quia tulistis clavem scientiae ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis»[2].

Qua vero jus pontificium e sacrae Scripturae ac sanctorum Patrum locis et veterum conciliorum decretis componitur, praeferenda est huic studio fax etiam divinorum librorum et ecclesiasticae historiae, quae canonum rationes pandat ac nubes dispellat absurdarum opinionum, quibus hujus juris recentiores interpretes, paucis exceptis, in veteri Ecclesia plane hospites, rationem interpretandi et definiendi de rebus ad mores pertinentibus, magis a porphyrianis et averroistis quam ab Apostolis et Evangelistis trahentes christianas morum leges, non ad praecidendas sed ad alendas ac propagandas rerum caducarum cupiditates violenter perduxerunt. Ita ut lex frugalitatis atque caritatis in quaestum atque in impotentem dominationem importunissimis interpretationibus detorqueatur; quibus profecto tenebris locus esset in Ecclesia nullus si assidua Evangeliorum lectione atque cognitione

  1. [A.] Contius [A. Comte], Disputatio[nes] jur[is] civi[lis, in J. Vaudus, Variarum quaestionum libri II, Francfurti, 1595], lib. I, cap. 3; [A.] Bero[us], ad rubricam de consuetudine.
  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or7
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or8