Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/362

Haec pagina emendata est
360
orationes

honestate naturali a Deo etiam in nostris insculpta mentibus; cujus apud Graecos philosophi, apud Romanos vero jurisconsulti vindices fuerunt atque cultores. Ac si quid liberius aut severius a jure civili definitum pontifices invenissent, coërcuerunt juris divini auctoritate aut mitigarunt, idem in nostrate jure civili praestantes, quod veteres praetores temperando decemvirali jure atque supplendo consueverant. Hinc videat juventus foro vacatura qualem gratiam habeat iis qui se juris pontificii doctores absque plenissima jurisprudentiae cognitione ac rerum forensium usu profitentur. Qui si meminerint quales quantique jurisconsulti fuerint pontifices, a quibus epistolas decretales et jus omne canonicum forense accepimus, minime in alienam possessionem irrumperent, nec forensium rerum, sed tantum sacrorum disciplinam susciperent explicandam, neque alios quaererent auditores, quam juvenes familiae suae sacris operaturos, ne forensem juris pontificii partem contrectantes, utrumque simul et sui ordinis legem et doctoris officium prodere cogerentur, fallentes pariter suos et alienos. His fortasse ac juventuti, quae auctoritate illorum ab idoneis doctoribus abducitur, salubre fuerit audire Cujacium haec de canonum conditoribus referentem: etenim de Innocentio iii ad cap. 15 de sent. et re jud. scribit: «Coetera quoque fere omnia sumsit ex jure civili et omnino quidquid praeclarum est in hoc jure ex jure civili est. Nec hujus interpres idoneus quisquam nisi fuerit juris civilis peritissimus»[1].

Et de Gregorio ix cap. penult. et ult. cod.: «Duo haec capita sunt Gregorii, auctoris hujus collectionis, qui ut in ea collectione aliquid de suo insereret e jure civili ultro non aditus a consultoribus ullis aut ligatoribus pleraque sumsit et inseruit» [2].

Et alibi de Innocentio capit. 3 et ult. de lit. non contest.: «Et pontifex quidem in hoc capite ex jure civili, vel ex interpretibus juris civilis; fuit enim Innocentius, qui est ille pontifex juris peritissimus, et totum quidquid scribit in hoc capitulo ultimo satis prolixe est ex glossis juris civilis, quorum pleraeque factum est ut vim sumserint per pontifices, qui ex eis decretales confecerunt et generales constitutiones» [3].

Ac de Gregorio ix iterum alibi cap. unic. de plus. petit.: «Plus

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or4
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or5
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or6