Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/361

Haec pagina emendata est
359
de instauratione studiorum

sconsultos audacissime blaterantes. Quamobrem legibus et civili ratione, simul cum jurisconsultorum auctoritate dejectis, tam bona hominum quam existimatio et vita ignorantiae avaritiaeque patent. Quam jurisprudentiae calamitatem et justitiae ruinam, nisi, Clemens optime, qui et nosti et potes et velle debes, quamprimum avertas juventute saltem triennio in publicis scholis detinenda et ipsorum justinianeorum voluminum explicatione imperanda restituendaque accursianorum saltem et bartolinorum interpretum auctoritate, rejectis farciminibus rabularum, verendum erit ne brevi a jurisprudentia, quae pontificiam quoque jurisdictionem texit atque munivit et exteros majorum tuorum olim subjecit oraculis, conversis modo rebus, ad mores judiciorum scythicos omnino transeamus. Neque vero debet princeps praesertim sacer et juris tam humani quam divini custos ac moderator, quidquam promovere magis quam sacram et civilem jurisprudentiam artemque justitiae: qua neglecta vel de die in diem extracta, ut quam creberrimas et longissimas ad templa divorum supplicationes habeamus et orationem quantumcumque multiplicemus, a Deo, Isaia teste, numquam exaudiemur, quia, ut alius prophetarum ait:

Justitiam ejus nesciamus[1].

Quis autem eam nesciens exercuerit? Aut quomodo jus reddiderit aliis qui prius ipse non accepit, aut quando nam accepisse potuerit imberbis adolescens et imperitus ac pene puer, qui ferulae manum modo subduxit? Nunc autem janthina indutus e sella curuli sententiam proferens, neque discere dignatur amplius, neque ignorantiam suam alia novit arte, quam impudentia definiendi et pronunciandi facilitate dissimulare?

Sed jam a jure civili decedamus ad sacrum, atque ab humanis legibus ad divinas ascendamus, nempe ad jus pontificium: quod partim a divinis fluxit libris, partim a jure civili, cujus cum peritissimi essent Decretalium, quos vocant conditores, quamplurimis regulis ac definitionibus e sanctiori jurisprudentia susceptis, jus

pontificium expleverunt et semina sapientiae coelestis aluerunt

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or3