Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/360

Haec pagina emendata est
358
orationes

trimoniis impune dominetur. Judices enim olim, si non ratio legum, Accursii tamen ac Bartoli digna sane obsequio refrenabat authoritas, atque ad justitiae sensum, si non propria scientia, mens saltem revocabat aliena. Oportet enim ut legibus quamplura concludantur et affectionibus hominum arbitrioque viventium quam minimum permittatur: ferinam enim naturam continet affectio, lex autem, utpote ratio pura, affectionis est expers continetque tantummodo divinum. Nunc vero pulsis omnibus jurisconsultorum familiis, sive cujacianis sive accursianis et bartolinis, tantum librorum suorum venenis exultant in foro rabularum duces, qui mortui cum obstrepere desierint, tamen amentiae suae segetem nobis in eorum scriptis reliquerunt, quique, si diis placet, ratiocinio se praestare gloriantur, ut suae ac discipulorum avaritiae velificent, et propterea probro sibi ducunt aliorum auctoritati parere, Charondae nimirum qui sint et Platones, aut Licurgi et Solones ad dandas et inveniendas, non ad accipiendas et interpretandas leges accurrentes! Quorum stultitia et aliorum ignavia evenit ut quidquid olim captis auspiciis, consultis pontificibus, referente consule aut tribuno, in conspectu populi romani, vocatis comitiis, post suasiones ac dissuasiones oratorum ac diuturnam et maturam civium deliberationem statuendum fuerat, nunc a somniculoso aut madido aliquo fori operario et vulturio togato, nempe a ridolphinista quovis, qui non alium magistrum praeter scribam et tabellionem agnoscat, per summam temeritatem et impudentiam calami ductu decernatur. Jam enim ante saluberrimam privatarum scholarum prohibitionem exorti erant, qui Ridolphino tamquam justinianeo codice domi praelegendo, trimestri studio absolutam jurisprudentiae cognitionem juvenibus ore ferreo promittebant.

Horum igitur duces non satis habent ignorare ipsi leges et usum bonorum interpretum, nisi propriam inscitiam stilo suo pestilentissimo et voluminibus immanissimis transmittant in posteros, qui lectione illa pudenda et clientibus maxime deploranda procul auferuntur a puris luminibus juris et a majorum veritate; quorum vice dedecora ista jurisprudentiae ac fori piacula complectuntur, pari cum eis vesania furentes et contra graviores juri-