Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/359

Haec pagina emendata est
357
de instauratione studiorum

selectior et eruditior, in qua tempore quidem et inventionis laude primas ageret Alciatus, nisi postea omnium quotquot fuerunt, aut fortasse futuri sunt, laudem Cujacius anteisset. Utriusque tamen classis principes oportet ad examen legum adhibere. Accursius enim cum socio Viviano mira facilitate facti speciem tyronibus exhibent et viam doctioribus feliciter sternunt ad forum, quotidianis quaestionibus et rebus proponendis atque tractandis; Cujacius vero abstrusiorem sententiam retegit legum et e latebris juris antiqui mentem eruit jurisconsultorum, ut receptiora quidem ab accursianis, a cujacianis tamem veriora prodantur. Ideo neutri negligentur, quia illi usum, isti scientiam praestant; qua, pro re nata, vel confirmatur usus, ubi cum ratione conveniat, vel si deflexerit, a ratione corrigitur: nisi obstiterit ignorantia judicum, qui contra Justiniani praeceptum (l. nemo Cod. de senten. et interlocut. judic.) imo et contra rectae rationis normam, hoc praecipue tempore non legibus causas definiunt, sed exemplis: quorum inauspicata volumina jurisprudentiam propemodum obruerunt. Cum autem tam eruditis ad antiquitatis interiorem notitiam, quam forensibus ad pleniorem jurisprudentiae cognitionem utilissimum sit origines evolvere ac fundamenta detegere juris romani, neutris tamen ob obscuritatem et varietatem rerum tot voluminibus dissipatarum vacet ea de cujacianis interpretibus efferre; tribus nos libris, quos De originibus scripsimus, ea complexi sumus, ut legentium oculis jurisprudentia selectior integre atque ordine suo subiiciatur. Nostrum etenim consilium fuit ut qui justinianeas Institutiones primo ex Perezio, postea ex Vinnii notis et commentariis probe calluerit, libris nostris adhibendis per feracissimam Digestorum sylvam expeditius progrediatur.

Accursiani vero, quorum primores Bartolus, Baldus, Jason, Castrensis, Alexander, etsi leges ipsas aliquando involvant potius quam expediant et Accursium saepius quam leges interpretentur, in tractandis tamen forensibus quaestionibus adeo pollent ut iis aetate nostra simul cum Accursio et ipsismet legibus, alto pulvere mersis et ab ignorantia conculcatis, justitia exulet a foro et causidicorum loquacitas ac libido judicantium in alienis pa-