Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/357

Haec pagina emendata est
355
de instauratione studiorum

fabularum praeceptis philosophiae detraherentur. Quamobrem praeter Orpheum, Musaeum, Homerum, theologosque ceteros qui non solum numeris, verum etiam poetica inventione circumdedere sapientiam, illi etiam qui artificium fabularum repudiarunt, veluti Pythagoras, Empedocles, Parmenides, Solon, scientiam alligavere metris, ut suavius deflueret in aures et mellea carminum dulcedine animos duceret. Quamvis vero postea metri vincula philosophia egressa esset et soluta etiam oratione discurreret, poëtae tamen minime renunciarunt philosophis docendi munus. Unde secluserant quidam philosophi poësin: poësis vero numquam a philosophia discessit, nisi posterioribus temporibus, cum flos graecae ac latinae sapientiae jam emarcesceret.

Quemadmodum et apud nos, qui cum a Dante Aligherio philosophiam cum poësi conjunctam et per Petrarcam et Boccatium aliosque sub eodem foedere conservatam acceperimus, postea, diremto conjugio ilio, poesim philosophia, hoc est spiritu et vita, privavimus, contenti tantummodo aurium lenociniis. Ut etenim aliquot veterum graecorum et latinorum poetarum reliquerint philosophis investigationem naturae, rationem tamen divinarum humanarumque rerum, theologiam nempe ac moralem scientiam, nullo pacto dimiserunt, neque satis habuerunt commovere animos auresque personare strepitu verborum, sed reddendis per imaginem casibus humanis describendisque in simulatis personis animis nostris, objecerunt oculis formam humanitatis, gravissimisque sententiis passim interjectis, mentis curationem et vitae regimen ostenderunt: ut a nulla philosophorum schola, quam ab Eschyli, Sophoclis, Euripidisque scena sapientiae messis exurgat uberior. Nemo enim veterum poësim attingebat, nisi cultus et locupletatus a philosophis, unde auferebat secum acumen et copiam sententiarum: quorum aliqui solo philosophorum nomine contenti fuerunt, quamvis eminere potuissent in numero poetarum. Talis Plato fuit: quas enim scripserat tragoedias combussit, ne, ut suspicor, qui philosophis fama et plausu antecellebat alia in re videretur inferior. Unde contemta metri lege, colores, fabulas ac spiritus poetarum, quibus dictionem suam attollebat, ad philosophiam traduxit, ut poetico dicendi genere, quo forsan ab ae-