Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/355

Haec pagina emendata est
353
de instauratione studiorum

platonicis dialogis invenimus, ut non mirum si hoc, quotquot Aristoteles liquerit operum, sit praestantissimum, simul cum libris Politicorum, in quibus nihil est inutile aut falsum, nisi quod revocari nequeat ad Platonem. Nam libri Moralium, ubi eadem quoque fere cum Rhetoricis argumenta tractantur, propter eorum subtilitatem ad usum utilitatemque civilem aegrius perducuntur, quippe qui non tam humanos mores et quotidiana negotia, quam sapientis vitam et beatitudinis causas contemplentur. Quas inter causas dum bona exteriora corporis includit, felicitatem sapientis, quam stoici simul et epicuraei, utcumque de fine discrepantes, ad solius virtutis efficaciam referunt, Aristoteles vulgi assentator a potestate suspendit rerum fortuitarum.

Praestiterit igitur institutionem sapientis vitae suscipere platonicis e libris, quo superiorum omnium aetatum atque gentium universarum et veterum theologorum ac poëtarum sapientia confluxit: praesertim vero ex libris De republica et De legibus, ubi uberiores affectionum et rerum humanarum causae panduntur, et cum privatae, tum etiam publicae felicitatis rationes ad solam honestatem retrahuntur. A qua honestate manare ostendit Plato subjectorum simul et principis utilitatem pariter atque tranquillitatem, quam si Platonem, sive potius rectae rationis vocem audiamus, extingunt vitia, quae animum, quo irrepsere, pavoribus complent et anxiis curis, inter quas exagitatur quisquis alios imperio ipse abusus exagitat. Unde tyrannus longe sibi gravior est quam civibus: cogitur enim timere singulos dum terret universos, hauriendisque substantiis aliorum libidinem auget suam, indeque ad majorem adducitur egestatem, quae non ampliandis opibus tollitur, sed cupiditatibus extinguendis; hinc longe semetipsum crudelius, quam subjectos populos excruciat. Ab unius enim hominis atroci dominatione pedibus patet effugium, vitiorum vero saevitiam nemo vitaverit, nisi effugerit semetipsum.

Quam dum Plato miserrimam tyrannorum imaginem oculis nostris obiicit, facile sententiam evertit ac rationes refellit illorum, qui suis praeceptis dominationem in sceleribus et fraudibus extruunt, regnandique artem in piraticam ac praedatoriam ver-

23