Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/353

Haec pagina emendata est
351
de instauratione studiorum

tiae perfunctione condentem, cujus notionem Aegyptiorum sapientes deterserant ab Hebraeis. Idem quoque Plato, haud secus quam christiani, amorem suiipsius fontem reputat malorum omnium radicemque cupiditatum universarum, quibus humanus animus dehonestatur. Cum enim divinitatis luminibus ad immortalia feratur, dilectione sui ad caduca deprimitur mergiturque corporeis voluptatibus. Quamobrem qui corpori nimio amore sui ipsius indulget, maxime detrahit menti, unde fons erumpit humanae vitae, quae in cogitando ac percipiendo versatur, ita ut morbus animo conceptus in affectiones, facultates actionesque hominis penetret universas.

Iterum Plato corporea natura priorem atque antiquiorem ostendit naturam esse animorum, ab eaque motus ducit initium: omnem praeterea corruptionis causam illhinc excludens, aeternitatem asserit illius. Unde colligit mentem primaevam et infinitam, quae tempore infinito rebus creatis omnibus anteivit, ingenito motu vigentem omnia movisse ac movere perpetuo; ut inde initium et progressus, generatio et interitus rerum devolvatur. Ex quibus non modo erroris convincuntur ii qui naturam divinam funditus tollunt, sed illi etiam qui Deum quidem asserunt, verum a cura et gubernatione rerum eijciunt. Ubi enim Plato docuit mentem infinitam esse corpore antiquiorem, facile comprobat facultates ac virtutes infinitae mentis, quae in providendo regendoque versantur, praeisse corporibus, motum a Deo semel acceptum trahentibus perpetuo; ex quo motu, a voluntate divina rebus impresso, varietas rerum et status earum exoritur; unde seclusa divinitate, quae lucem rebus et vitam continenter tribuit, caeca et mortua essent universa. Ostendit autem omnia corpora et quae a corpore procedunt suimet interitus, intra se causam continere, et animum solum, utpote imaginem divinitatis, qui vitam involuto sibi corpori tribuit, excludere a se omne mortis initium, ideoque solum animum, pereuntibus rebus creatis ceteris, aeterno tempore permansurum. Verum Platonis cum religione nostra consensum non est nostrum explicare, cum id abunde et longe dignius praestetur a veteribus Patribus ab illius doctrina venientibus. Quam doctrinae christianae prae ceteris interseruit