Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/352

Haec pagina emendata est
350
orationes

citatem in Deo locare, cujus felicitatis partem nullam, neque amore suo tribuerint homines, neque odio eripuerint. Ac tandem qui unus fuit justissimus, utpote justitia ipsa, opinione tamen hominum injustissimus, susceptis in se omnium injustorum poenis, post longam et acerbissimam divini corporis lanienam, medius inter capitalium criminum reos vitam in cruce profudit. Quo suum quoque justissimum hominem his verbis libro ii De republica Plato[1] perducit:

γυμνωτέος δὴ πάντων πλὴν δικαιοσύνης καὶ ποιητέος ἐναντίως διακείμενος τῷ προτέρῳ· μηδὲν γὰρ ἀδικῶν δόξαν ἐχέτω τὴν μεγίστην ἀδικίας, ἵνα ᾖ βεβασανισμένος εἰς δικαιοσύνην τῷ μὴ τέγγεσθαι ὑπὸ κακοδοξίας καὶ τῶν ὑπ' αὐτῆς γιγνομένων, ἀλλὰ ἴτω ἀμετάστατος μέχρι θανάτου, δοκῶν μὲν εἶναι ἄδικος διὰ βίου.

Et paulo inferius[2]:

ὅτι οὕτω διακείμενος ὁ δίκαιος μαστιγώσεται, στρεβλώσεται, δεδήσεται, ἐκκαυθήσεται τὠφθαλμώ, τελευτῶν πάντα κακὰ παθὼν ἀνασχινδυλευθήσεται.

Cum igitur Plato ex Clementis etiam Alexandrini et priscorum judicio Patrum adeo feliciter ad perfectam veramque justitiam ratiocinando collinearit, quis obsecro sua sine fraude neglexerit alimenta legis naturalis ab illius doctrina utiliter affluentia, et non rectius existimaverit (quod et ille profitetur in Epinomide) admirabilem illam sapientiae vim notitiamque rerum divinarum ab se scriptis traditam commigrasse in Graeciam a Syris, quos promiscue pro Hebraeis accipiebant? Itemque ab Aegyptiis, quibus longa mora et commercia finitima Hebraeorum non pauca neque obscura sapientiae divinae oracula reliquerunt? Unde ad se Graeci derivarunt non vulgarem illam et superstitiosam, sed sanctiorem ac retrusiorem philosophorum theologiam et philosophiam poëtarum (pro qua Socrates mortem oppetiit) multitudinem deorum tollentem, divinaeque naturae simplicitatem a vulgi deliriis vindicantem et beatitudinem in Deo ipso et interna justi-

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or1
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or2