Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/351

Haec pagina emendata est
349
de instauratione studiorum

nem, dei simplicitatem asserentes, eique affectiones detrahentes humanas, ita ut studio divinae veritatis offensionem incurrerint ignavae ac stolidae multitudinis, quae deos expetebat plures in factiones distractos et contagionis humanae participes, quos nullo justitiae sensu, tantum caesis pecudibus demulceret, tamquam non dei sint «omnes ferae silvarum». Cum igitur deos ideo vulgus coleret, ut perpetuos honorum, divitiarum ac voluptatum largitores haberet, philosophis, qui benevolentiam Dei virtutum exercitatione odioque vitiorum excitandam praecipiebant, donaque impiorum indigna et invisa Deo reputabant, multitudo vehementer irascebatur, quia sublata superstitione, amotisque venalibus diis, facultatem sibi redimendorum criininum et suarum cupiditatum administros ademtos arbitrabantur.

Plato autem, ut veram virtutum notionem superstitione avulsam animis redderet, hominem justissimum expressurus amovit a justitia illius omnia lucra et praemia, quae ab hominibus perspectae virtuti aliquando tribuuntur, eidemque homini justo amorem ademit aliorum ac famam etiam opinionemque justitiae, ut justissimus cum sit injustissimus reputetur: ne per opinionem justitiae, commodi aliquid aut honoris ab hominibus assequatur, neve ad ejus virtutis cultum ab aliquo emolumento vocetur, sed solius justitiae suae conscientia beatus, pro nihilo ducat aliorum de se opinionem; unde justitiae causa in odium universorum adductus, graviterque ac diu calumniis injuriisque vexatus, tandem flagellis caesus, cruci suffigatur. Quam sane perfectissimam extremae justitiae formam post homines natos in sola Jesu Christi persona videmus exculptam. Is enim oratione atque opere justitiam redarguturus Phariseorum, quae tota versabatur extrorsum, neque sensibus animi, sed macie vultuque ac labiis et vestibus exprimebatur, benefacta sua tegebat, preces et jejunia mirabilesque actus ab oculis aliorum auferebat. Haec enim saepe sublata plausu et admiratione hominum ab amore supremae justitiae ad humanae gloriae studium traducuntur. Unde honores omnes et opes, propriique generis nobilitatem a sese abdicans, oblata sibi regna repudiavit; quo inter cetera significaret, justitiam in semetipsa summum habere praemium ac propriam feli-