Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/350

Haec pagina emendata est
348
orationes

perest ab ea schola quae tam longo cursu saeculorum, aestuantibus innumerabilium hominum ingeniis, nihil novi adhuc extulerit neque ignoti detexerit quidquam, sed vana opinione sapientiae curiositatem et facultatem etiam omnem inveniendae veritatis abstulerit? Quem sane morbum non alia ratione pellere licuerit, quam cognitione ignorantiae, quae de socraticis disputationibus animadvertitur, ut si ante sapientiam nobis adrogantes in nugis tamquam solidis in rebus acquiescebamus, stultitia dehinc patefacta pergamus ulterius et extrema tentemus, Platonem invocantes ducem: qui dum notiones temere acceptas, oppositis atque undique contractis rationibus exagitat, mentem ex falsa opinione scientiae ad agnitionem ignorantiae translatam ad eas attollit causas, e quibus pax atque tranquillitas oritur animorum.

Hinc Socrates, qui omnibus fere platonicis in libris doctor inducitur, omissis causis rerum singularium, quarum causarum cognitione minus indigemus, studium complexus divinae humanaeque naturae atque universitatis rerum, extruxit inde artem vitae beatae, omniaque contraxit ad usum hominis atque ad regimen doctrinamque morum, ut justitiam, quae civitatem servat incolumen et singulis civibus tranquillitatem parit, urbibus praeficeret atque in mentium humanarum arce locaret, sepositis aliis rerum naturalium studiis, ad curiositatem potius alendam conferentibus, quam ad pacem procreandam animorum. Veritatem autem Plato non e fallacibus humanorum sensuum experimentis, sed ex aeterna divinitatis notione in animis nostris inscripta felicissime repetiit, ut fausto sidere ductus ad christianae religionis oras ratiocinando fuerit appulsus. Is enim solidis et ineluctabilibus argumentis vicit unum Deum esse, qui cura providentiaque sua, summa simul et infima, maxima pariter et minima complectatur, quique non donis et muneribus ex vitiorum proventu proficiscentibus neque scelerum fructibus verum cultu virtutis et innocentia teneatur, ac sola morum emendatione placetur: atque ita poëtarum theologiam explicavit ex erroribus vulgi, a quo inde superstitio illa summa veterum trahebatur.

Philosophi enim fabularum interiorem sensum eruerunt et ex earum velamentis expedierunt naturalem divinitatis notio-