Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/35

Haec pagina nondum emendata est
33
de lingua etrusca dialogus

per Christi praedicationem, sed per os interpretum, Dei verbum esset erupturum. Cumque alius alium sensum uni vocabulo temere subjicerent, legem divinam per se puram ac simplicem in tot ambages ac difficultates detruserunt, ut, quae mea summa laus est, non jam quaereretur amplius quis esset aptior sensus sed qui subtilior, non qui verior sed qui remotior et longius advectus. Denique consuetum est inquiri non quid Christus docuerit, sed quid sapientibus placeret eum docuisse. Tot itaque insitis Evangelio commentis hominum, tot adjectis flosculis ingeniorum et eloquentiae, tot interpretationibus super ipsum exaggeratis, inflexum est tandem robur veritatis atque in tam variis ingeniorum vorticibus tanquam profundo gurgite fuit absorptum.

In hac difficultate atque in ista rerum caligine latissimus mihi locus est patefactus. Ideo Celebris est ea vox apud Tertullianum: «philosophi patriarchae haereticorum». Ex his nostris machinamentis ac philosophorum meorum praestigiis, ortae virtutes vitiosissimae Simonis, aeones Valentini, bonum et malum principium Manetis, proxime ad daemonia Socratis accedens, Hermogenis ignis, quem detulit e secta stoica unde discesserat, ex quo paradisum visibilem orbem terrarum, infernum, animasque hominum condidit: multaque multi ab his non dissimilia monstra pepererunt, Evangelii lucem e fidelium oculis ineptissimis nostris commentis abducentes et pro verbo Dei cogitationes et inventa hominum obtrudentes. Obumbrato igitur divino lumine, mea et meorum philosophorum opera, grex fidelium auctores cujusque sectae sibi ducem constituere coactus est, cum quisque ex conditionibus novarum opinionum manum et multitudinem cogeret, ut quem posset traheret ad suas partes. Unde a pietate et fide res ad factiones et partium studia deducta est: suam enim quisque doctrinam tuebatur, non ut verbum divinum assereret et propugnaret, sed ut discipulorum multitudinem in officio contineret et in veneratione cultuque magistri confirmaret.

Ex his dissensionibus gliscebat in dies in pectoribus hominum cupiditas et superbia, quae non modo singulos homines et familias, sed universam pene labefactarunt Ecclesiam. Ut autem magis hanc opinionum discordiam alerem ac veritatem quo possem arti-

3