Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/349

Haec pagina emendata est
347
de instauratione studiorum

ad composita suis feramur gradibus ac dividendo a compositis ad simplicia deveniamus, ibi nihilominus atque in quantitatis affectionibus mentem ad mathesin exercemus. Si qua enim patere homini veritas naturaliter potest, ea ex ipsamet mente humana educitur, si confuse rerum notiones in ordinem ab administra veritatis tribuantur. Quidquid autem geometriae satis fuerit professori divini humanique juris, ad quem potissimum instituendum ista meditamur, praebebit Euclides a Mercatore digestus. Cui studio recte attexetur astronomia, quam breviter arripere licuerit a Gassendo, itemque geographia, quae facile et celeriter addiscetur ab Introductione clueriana, quam recens habuimus auctiorem.

Cum quis igitur per dialecticam ac geometriam naturales animi facultates promorit atque direxerit, antequam doctrinas attingat alias ad caput veritatis fontemque notionum omnium, nempe ad naturae studium se tantisper conferet, quo ad generales rerum causas et universitatis hujusce generationem ordinemque ac motum, sive ortum interitumque rerum, pro viribus mentis humanae, comprehenderit, ac si per singula non excurrerit, attamen prospexerit universa, mentemque illam deposuerit anilem educatione muliercularum et consuetudine imperitorum somniis atque ineptiis circumfusam, ut vel hoc nomine sapere incipiamus, quod aliquando delirare destiterimus, ignorantiamque nostram persenserimus, ac si non hauriamus lucem, saltem tenebras excludamus. Summus enim est humanae sapientiae gradus imbecillitatem propriam et perpetuam ignorantiam sibi conscire a contemplatione principiorum. At undenam creperam hanc et dubiam utcumque lucem vulgares tenebras dissipantem eliciemus? Num quod quatuor jam saeculis deplorabili temporis jactura frustra tentatur e scholis peripateticorum? Cujus familiae primores, praesertim Arabes, non alio admirabilem alioqui vim ingenii sui tetendisse videntur, quam ad alimentum vulgarium opinionum ope atque auctoritate philosophiae, facultatem omnem dialecticam convertentes in munimentum praejudiciorum, docentes posteros errare subtilius verbaque sensu vacua et a barbariae foecibus educta pro rebus ipsis obtrudentes. Quid igitur sperandum su-