Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/346

Haec pagina emendata est
344
orationes

leat, quam Porphyrius aliquis aut Simplicius aut Averroës aut Philoponus aut ipsemet Aristoteles: qui cum ineruditorum opinione sit in dialectica legislator et princeps, ac pro inventore illius habeatur ab ignaris antiquitatum, nescio quanta, praesertim in rebus naturalibus ac coelestibus, ex vero definierit, cum omnia ex arte definire contenderit. Pergamus vero et a dialectica distinguendi regulas petamus. Uter, quaeso, heredum differentiam ostendet expeditius dialecticusne an jurisconsultus: qui probe teneat heredum alios esse suos et necessarios, ut filius familias, alios necessarios tantum non suos, ut servus, alios neque suos neque necessarios, ut extraneus, an dialecticus, qui vix heredum nomen fando acceperit? Nisi multum referre putemus, quod dialecticus, qui jura nosset, haec distinxisset longe subtilius arteque sua tria illa membra imparia, redegisset ad aequalia duo, eorumque alterum in minora totidem diremisset, nempe ita: «Heredum alii necessarii sunt, alii extranei, necessariorum vero alii sui, alii non sui». Quae divisio, quamvis e summo artificio veniat, adolescentibus tamen longe majus negotium facessit, utpote quae mentes in aequo insistentes, divisione alterius membri deorsum trudat, nempe in duos illos inferiores gradus, in quos divisit vir ille mirabilis, heredes necessarios: cum ex alia pinguiori quidem at utiliori tamen atque faciliori, tria illa feliciter, eademque progressione mentis recta percurramus. Propterea contenti fuerunt jurisconsulti multa distinguere ac definire crassius, ne nimio artificio atque subtilitate ingenia discentium excruciarent. Quorsum enim ea in dividendo superstitio atque anxietas, si res quibus aperiendis distinguendi ars fuit inventa, per pinguiorem distinctionem erunt longe promtiores; distinctio vero subtilior, tenebras potius, multiplicatione partium, inducit, iisque comminuendis res oculis subtrahit? Sed locos jam subeamus argumentorum, quos non rhetores modo quaestus causa sed et Cicero senator romanus et homo consularis, tanti fecit ut librum de iis conscripserit ad Trebatium: credo ut tempus in iis addiscendis positum lucraretur.

Age itaque, num is qui sciat donationem causa mortis referri ad ultimas voluntates, probare non poterit eam esse revocabilem, nisi a nugigerulis nostris didicerit omnia quae conveniunt generi,