Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/344

Haec pagina emendata est
342
orationes

aut lingua aut manu expediuntur, vel occupantur in moribus hominum ac regimine civili, rebusque positis in communi cognitione atque usu, nempe virtutibus et vitiis atque affectionibus animorum, negotiisque privatis aut publicis, quae crebrius et facilius in consuetos hominum sermones incurrunt. Ex quibus eorumque causis vetustiores rhetores, longe graviores atque utiliores, duce potissimum Aristotele, artem conflavere suam, quae non tam in depingendis imaginibus verborum, construendisque membris orationis et enthymematis elenchisque nectendis, quam in exponendis humanarum cupiditatum et actionum causis, distinguendisque virtutibus a vitiis laborabat. Quamvis autem aliae artes atque scientiae peculiares dignae etiam cognitu sint homini eloquenti, deque omnibus oblata occasione disputaturo, tamen cum vis ingenii humani nequeat universa sustinere, oratoris facultas potissimum redigitur ad mores hominum et facta civilia, resque illas in quibus hominum omnis ferme vita traducitur. Etsi haud negaverim influere multa ex varietate cognitionis in os dicentis, quae orationem illius reddant pleniorem, etiam si de re vulgari loquatur; ita ut in humilibus etiam ac quotidiani disputationibus ingenium emineat sapientis.

Sed quia res affectionesque humanae patere satis nequeunt e definitionibus philosophorum, nisi accesserit usus hominum et lux commerciorum, ideo rhetorica illa veterum robustior est ad aetatem differenda maturiorem, intereaque pueri, absoluta grammatica latina, eodem servato docendi ordine, quem in ea praescripsimus, literis detinebuntur graecis, quarum initia e Vossii accipient grammatica minori, additis exercitationibus grammaticis in praecipuos ejus linguae scriptores, quas ad Clenardum attextas habemus. Eas continuo exercitationes excipiet Homeri lectio, qui omnium scriptorum instar erit, cum optimi quique ab eo profluxerint, vixque aliquod sit aut bene cogitatum aut bene dictum, cujus primordia non sparserit Homerus: a quo nata est non poëtarum lingua modo sed et oratorum, philosophorum atque historicorum, qui omnes ab Homero sumpsere lumina sententiarum et dicendi colores atque formas, ut is unus eloquentiae ac sapientiae universae commune sit elementum. Neque vero satis