Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/343

Haec pagina emendata est
341
de instauratione studiorum

latinitatis ineuntibus maxime proderit, qui e sanctiana ratione suas eruerit regulas. Siquidem grammaticorum natio partim vetustior est partim recentior, vetustior grammatica non tam rationibus quam observationibus coaluit, a quibus artem traxere suam Despauterius et ejus discipulus merito laudatissimus Emmanuel Alvarus. Recentiores vero ad naturalem rationem, duce philosophia, et ad simpliciora principia observationes revocavere suas, unde numerum regularum utilissime minuerunt. Quorum princeps Julius Caesar Scaliger, qui grammaticae partes ad philosophorum examen adduxit, et Franciscus Sanctius, qui syntaxin potissimum ab usu adegit ad scientiam, eamque in multis dicendi generibus latentem per ellipsin expedivit. Quorum e scriptis breves una et amplissimas composuere regulas Vossius et Scioppius. Verum quia rationibus, quibus agglutinantur sanctiana praecepta puerilis aetas est impar, utcumque brevissima illa sint atque simplicissima, ideo commodior erit ad scholarum usum Vossii grammatica minor, quae hodie in scholis belgicis celebratur. Ea enim et a philosophorum ratione progreditur et facilius flectitur ad captum puerorum, quorum si quis a scholis dimissus latinitati studere velit impensius, ei labor est subeundus major, cumque veteribus nova conjungenda, et ad Scaligeri Sanctiique lectionem addendus etiam Alvarus, qui Despauterium ad aptiorem digessit usum.

Verum quoniam eloquentia rebus constat et verbis, quae rebus pandendis sunt necessaria, ideo ubi pueri significationes, ordinatasque compositiones verborum calluerint, adducendi continuo erunt ad fontes rerum, quos minime aperit vulgaris illa sterilisque rhetorica, verborum potius coloribus notandis quam sententiarum radicibus proferendis idonea.

Disputaturus etenim copiose aliqua de re atque eleganter, eam nosse opus habet e suis causis et percurrere singulas partes illius. Huic enim, si ad eam cognitionem diuturnum auctorum usum adjunxerit, verba ipsa de re ultro se offerent.

Hominum porro disputationes omnes vel in certis scientiis artibusque versantur, qualis est jurisprudentia, scientia rerum naturalium, astronomia et artes denique omnes, quae aut mente