Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/341

Haec pagina emendata est
339
de instauratione studiorum

aetati facile adhaerescentem, ubi adoleverint, nec opinantes oratione reddiderint atque stylo. Plautum tamen ad aetatem rejicimus grandiorem atque ad maturius judicium, ne aut impuritate rerum aut insolentia verborum simplicitas puerilis imbuatur, utcumque iste non modo copia sed et proprietate sermonis et lepore vernaculo ceteris sane fluat abundius.

Scriptores alii praeter comicos, vel antiquarum tabularum exemplis referciuntur, vel negotiis plerumque implicantur publicis, ut qui sine fabularum aut historiarum cognitione illos adierit, videatur sine face per tenebras oberraturus, vixque unquam percepturus rerum sensus: quibus ignoratis, vis quoque latet atque notio vocabulorum. Ideo in Ovidii libris Metamorphoseon sunt exercendi, donec mentes factis illis impleantur; cumque iis conjungenda Justini lectio Historiarum, ut una opera cognoscat breviter puer quidquid ficti aut veri ferat antiquitas usque ad tempora Romanorum. Quorum res gestae initio per compendium petendae sunt a Lucio Floro et Vellejo et ab Epitome praesertim liviana, hisce ambobus longe simpliciori atque candidiori, utpote quae res gestas exprimat propriis et convenientibus verbis absque fuco et argutiis, quibus non satis Vellejus et Florus abstinuerunt: unde periculum fuerit ne puerorum animi fallacibus illis et meretriciis orationum ornamentis a nervosa et virili scribendi consuetudine abducantur.

Ubi autem breviter Graecorum et Romanorum tempora percurrerint ac summam quamdam acceperint eorum, in quibus aliorum sive poëtarum sive oratorum sive historicorum oratio frequentius vertitur, tum iis princeps omnium ad perpetuam exercitationem styli tradendus est Cicero, explicatis ante brevioribus illius epistolis orationibusque facilioribus, promtaque simul, vel ex Plutarcho vel ex recentiori scriptore illius vita, ut ex factis peculiaribus illorum temporum, tulliana scripta clarius patefiant. Eamque lectionem comitabitur Livius, Sallustius, Cornelius Nepos et Caesar, quos excipiet studium et explicatio poëtarum Virgilii potissimum et Horatii Ovidiique; etsi nescio an propter sermonis proprietatem praeire debeat Catulli, Tibulli et Propertii lectio, quo enim isti humiliora tractarunt, eo minus