Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/10

Haec pagina emendata est
8
de lingua etrusca dialogus

putavi, fructum inde non exiguum percepturus, quidquid tu aut castigando rejeceris aut probando retinueris. Nihil enim in iis quae erravimus utilius mihi erit, quam a viro doctissimo admoneri, nihil, si quid profecimus, vel si optare fas sit, illius commendatione iucundius. Jam vero quid Lesbonicus et Callidorus loquantur, quaeso, patienter attendas.