Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/639

Haec pagina nondum emendata est

»317

Sed cum ad dic^nitates vel potencias perveniunt, oppositum ope- rantur et veriticatur in eis proverbium: honores mutunt mores.

206, app. 10.

De diis paganonm per quos virtutes philosopht intelligimt.

Pagani tinxerunt tot esse deos quot sunt virtutes diis apropriate; deus igitur pietatis pingebatur ad similitudinem hominis tenentis in manu sua cor scissum in duos partes. In circuitu cordis scribebatur aureis literis: pietas. Et circa illud ab una parte scribebatur sic: tota die expecto ut quando peccator a suo peccato recedendo cure- tur. In alia parte cordis scribebatur : si non esset peccatum non esset misericordia, si venia de peccato petatur cito habeatur.

Moralitas. Deus dominus pietatis et clemencie cor scissum ha- bet ad designandum quod semper est paratus et aptus et nunquam clausus ad miserandum peccatoribus veniam petentibus. Unde ait beatus Jeronimus super apocalypsi primo. Mira dei pietas et cle- mencia, quando committimus culpam non statim infert penam sed infundit gracie medelam ut revocet in face integritatem , et perducat ad glorie jocunditatem. Ideo ait beatus Augustinus in libro de spiritu et anima: nemo dei misericordia diffidat quia major est dei miseri- cordia quam nostra miseria.

207, app. 11.

Ymago penitencie secundum remigium pingebatur ad modum hominis nudati per totum qui tenebat flagellum in manu cum quin- que foliis et quinque versibus. In primo folio erat talis scriptura: Peccavi, cessare volo; quod peccavi graviter doleo. Scriptura autera secundi folii erat: penitencia me libenter affligam quia contra deum injuste egeram. Scriptura ?>" folii erat: totam spem ponam in celum et pro misericordia postulo deum meum. Scriptura 4' folii erat: exercere volo opus misericordie ut mihi aperiatur vena venie. Scrip- tura ;"/ folii talis erat: in vita bona perseverabo propter gaudium celi quod expecto.

Moralitas. Sic pingebatur penitencia ad designandum opera vera penitentis. Quorum primum est dolere de preteritis et cavere