Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/512

Haec pagina emendata est
490

Sextus vero completa libidine recessit; ipsa vero multum dolens patrem et maritum, fratres et imperatorem, nepotes et proconsules vocavit per litteras, quos omnes presentes sic alloquitur[1] dicens: Sextus domum meam intravit hostis pro hospite. Scias tu, o Colatine, vestimenta viri alieni in lecto tuo fuisse. Verumptamen licet corpus sit violatum, animus tamen est innocens. Ideo a culpa me absolve, a pena tamen non liberabor. Statim cum gladio occultato sub clamide propria manu se transfixit. Quo facto amici ejus gladio illo [114] accepto jurant per sanguinem Lucrecie omnem progeniem Tarquinii de Roma ejicere et exstirpare, quod et fecerunt, Sextum vero auctorem criminis interfecerunt miserabiliter.

Moralizacio. Carissimi, lucretia nobilis domina est anima a deo per baptismum lota et deo conjuncta. Sextus est diabolus, qui nititur minis et muneribus animam violare. Domum ejus intrat, quando peccato consentit, cor tuum, quod est domus anime, pectus ejus opprimit, quando homo totaliter consentit, et sic eam violat, quando manum per consensum actu complet. Post hec Lucrecia scilicet anima dolens vocat patrem et maritum; sic et tu, carissime, debes vocare patrem i. e. confessorem, maritum i. e. Christum per opera misericordie et amicos i. e. sanctos cum bona devocione et ostende vitam tuam per veram contricionem et confessionem, quid et quantum contra deum deliquisti, et tunc gladio penitencie te ipsum occide i. e. vicia et peccata exstirpa et sic corpus deferatur Rome i. e. sancte ecclesie ad ostendendum, in alia forma publice vel occulte quantum deum offendisti. Tunc diabolus et omnes sui sequaces erunt expulsi et recedent confusi et tu remanebis salvus in bona vita. Quod nobis.




Cap. 136. (128.)

Quod vigilare debet pastor animarum.

Quidam fur ad domum cujusdam divitis nocte venit, et ascendens tectum domus per foramen auscultare cepit, si adhuc aliquis de familia divitis vigilaret. Quod hospes considerans privatim uxori sue dixit: Interroga me alta voce, qualiter hec bona acquisivi, que habemus, nec desistas donec finaliter tibi dicam. Tunc ait mulier: O bone domine, cum nunquam fuisti mercator, dic michi qualiter tantam pecuniam, quam nunc possides, congregasti? Cui ille: Noli stulta a me hoc querere. Illa autem magis ac magis querere non cessebat.

  1. alloquitur] orig. alloquetur.