Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/655

Haec pagina emendata est

quum audio defendentem, fio prorsus ἐφεκτικός.[1] Mihi tamen Stoici videntur minus aberrare a vero, quibus proximum locum tribuo Peripateticis.

he. At mihi nulla secta magis arridet quam Epicureorum.
sp. Atqui inter omnes nulla damnatior omnium sufragiis.
he. Missam faciamus nominum invidiam: fuerit Epicurus qualem quisque velit, rem per se consideremus. Ille felicitatem hominis collocat in voluptate eamque vitam iudicat beatissimam, quae plurimum habeat voluptatis, tristiciae quam minimum.
sp. Sic est.
he. Quid dici potuit hac sententia sanctius?
sp. Imo clamitant omnes hanc esse vocem pecudis, non hominis.
he. Scio, sed isti errant in rerum vocabulis. Quod si de veris loquamur, nulli magis sunt Epicurei quam Christiani pie viventes.
sp. Cynicis propiores : nam isti se macerant ieiuniis, deplorant sua commissa et aut sunt tenues aut benignitas in egenos conciliat illis inopiam; opprimuntur a potentioribus, deridentur a plerisque. Si voluptas adfert felicitatem, hoc vitae genus a voluptatibus quam longissime videtur abesse.
he. Admittisne autoritatem Plautinam?
sp. Si quid recte dicat.
he. Accipe igitur nequissimi servi dictum[2] omnibus Stoicorum paradoxis sapientius.
sp. Expecto.
he. Nihil est miserius quam animus sibi male conscius.
sp. Non reiicio dictum; sed quid hinc colligis?
he. Si nihil miserius animo sibi male conscio, consequitur nihil esse felicius animo sibi bene conscio.
sp. Recte quidem colligis, sed in qua tandem regione invenies istum animum nullius mali sibi conscium?
he. Malum appello, quod dirimit amicitiam inter Deum et hominem.
sp.
  1. Philosophi quidam Academici, qui de nulla re sententiam pronunciabant, semper haesitantes, vocabantur ἐφεκτικοί, quod quasi opinionem suam inhiberent.
  2. Tranionis scil. ita loqueutis in Plauti Mostell. act. 3. sc.1